Probatur item haec conclusio. Quia poenitens, detestatur peccatum, vt offensam Dei, ergo prius natura amat Deum . Nam nisi quem amore prosequimur, eius mala exhorrescere non solemus.