Item etiam in poenitentia charitas intelligitur, non autem ex diuerso, in charitate poe nitentia. Quamquam & his duobus argumentis breuis responderetur, multos actus hominis in iustificatione simul coniugi, quibus tamen singulis iustificationem ipsam sacrae litere tribuunt . Fides enim purificat corda nostra. Acto. 15. "Spe quoque salui facti sumus" ad Ro. 8. "Vniuersa etiam delicta operit charitas." Prouerb. 10. " & scriptum quoque est, sine timore neminem pos se iustificari." Eccle. 1. "Et, cum peccator ingemuerit ac poenitentiam egerit, peccata ipsius obliuioni tradentur ". Ezec. 18. &. 33. Erraret autem vehementer, qui vel remissionem peccati, vnicuilibet ex illis actibus denegaret, vel vnum ex is quemlibet, superfluere arbitraretur.