Item etiam in pœnitentia charitas intelligitur, non autem è diuerſo, in charitate pœ nitentia. Quãquam & his duobus argumentis breuis reſponderetur, multos actus hominis in iuſtificatione ſimul coniugi, quibus tamen ſingulis iuſtificationem ipſam ſacræ literę tribuũt . Fides enim purificat corda noſtra. Acto. 15. "Spe quoq; ſalui facti ſumus" ad Ro. 8. "Vniuerſa etiam delicta operit charitas." Prouerb. 10. " & ſcriptũ quoq; eſt, ſine timore neminem poſ ſe iuſtificari." Eccle. 1. "Et, cùm peccator ingemuerit ac pœnitentiam egerit, peccata ipſius obliuioni tradẽtur ". Ezec. 18. &. 33. Erraret autem vehementer, qui vel remiſsionem peccati, vnicuilibet ex illis actibus denegaret, vel vnum ex is quemlibet, ſuperfluere arbitraretur.