Ad tertiam, nihil vetat, cum quis semel habuit actum amoris, odio habere malum sine amore prae senti, ex vi tamen praecedentis, vt post primum as sensum conclusionis, quem sine as sensu antecedenti principiorum habere nequiuimus, nihil prohibet eidem conclu sioni iterum atque iterum as sentiri sine principiorum as sensu. Sic & primam paenitentiam sine dilectione habere impossibile fuit. Secundam vero vel tertiam habere poterimus ex efficacia solum prioris dilectionis. Ita quoque puer vi & potentia amoris naturalis, quem dubio procul aliquando primum habuit postea malum fugit naturae contrarium, etiam si amor ille actu non perduret. Quin etiam non oportet duas semper operationes differentes habere amoris & poenitentiae: sed potest vnus et idem actus a charitate et poenitentia proficisci, vt interim media & finem vnico actu complectimur , & principijs & conclusioni vnico actu as sentimur.