Ad tertiam, nihil vetat, cùm quis ſemel habuit actum amoris, odio habere malum ſine amore præ ſenti, ex vi tamen præcedentis, vt poſt primum aſ ſenſum concluſionis, quem ſine aſ ſenſu antecedenti principiorum habere nequiuimus, nihil prohibet eidem conclu ſioni iterum atque iterum aſ ſentiri ſine principiorum aſ ſenſu. Sic & priman pænitentiã ſine dilectione habere impoſsibile fuit. Secũ dam verò vel tertiã habere poterimus ex efficacia ſolum prioris dilectionis. Ita quoque puer vi & potentia amoris naturalis, quem dubio procul aliquando primũ habui poſtea malum fugit naturæ contrarium, etiam ſi amor ille actu non perduret. Quin etiam nõ oportet duas ſemper operationes differentes habere amoris & pœnitentiæ: ſed poteſt vnus et idẽ actus à charitate et pœnitẽtia proficiſci, vt interim media & finẽ vnico actu cõ plectimur , & principijs & concluſioni vnico actu aſ ſentimur.