Ad quartum, conces so consequenti quod infertur ad primam confutationem , nego consequentiam . Non enim valet, a, est prius, b, & b, prius, c, ergo, a, est prius, c, prae sertim cúm in diuerso genere causarum ille ordo consideratur . Quemadmodum , & haec collectio inutilis est, a, est causa, b, &, b, est causa, c, ergo, a, est causa, e, Quod vt exemplo manifestum efficiam ponamus illud quod Philosophi negare non pos sunt, primas qualitates & secundas, vtras que es se dispositiones ad eandem formam substantialem, , vt calor & color, humiditas & molities ad animam rationalem, vbi certum est, secundas qualitates priores es se animam in genere caus ae disponentis & materialis: animam rursum priorem es se primis qualitatibus in genere caus e formalis. Prior est enim forma, quae dat es se simpliciter, quam forma quae dat es se tale. Ex quo tamen, si quis colligeret secundas qualitates es se priores primis, certe a Philosopho non toleraretur sed ne a dialectico quidem cum in nullo genere cau s ae primas qualitates, secundae praecedant.