Circa id vero, quod in eodem argumento additur, gratiam se habere ad charitatem: & poenitentiam, vt anima ad potentias suas, non in omnibus similitudo est. Quoniam poten tiae animae, intellectus & voluntas, nulla ratione praecedunt animam: habitus vero charitatis & poenitentie, quoniam in genere cau s ae efficientis producunt actus, qui sunt dispo sitiones ad gratiam, ex consequenti ipsam gratiam antecedunt. Charitas igitur & poenitentia habent se ad gratiam, vt calor ad formam ignis. Idem enim calor si consideretur, vt di sponens materiam ad recipiendam formam, prior forma est: si autem vt potentia calefactiua, eadem forma posterior est.