Circa id verò, quod in eodem argumẽto additur, gratiam ſe habere ad charitatem: & pœnitentiam, vt anima ad potentias ſuas, nõ in omnibus ſimilitudo eſt. Quoniam poten tiæ animæ, intellectus & voluntas, nulla ratione præcedunt animam: habitus verò charitatis & pœnitentię, quoniam in genere cau ſ æ efficientis producũt actus, qui ſunt diſpo ſitiones ad gratiam, ex cõ ſequenti ipſam gratiam antecedunt. Charitas igitur & pœnitentia habent ſe ad gratiam, vt calor ad formam ignis. Idem enim calor ſi conſideretur, vt di ſponens materiam ad recipiendam formam, prior forma eſt: ſi autem vt potentia calefactiua, eadem forma poſterior eſt.