Ad secundam vero confutationem, in qua{ gab. d. 14 4. 1. art. 2. } difficultas est maxima, sunt qui negant primam contritionem meritoriam es se, quam ego sententiam olim iuuenis tenere solebam , nec enim poteram eam persuasionem induere, vt gratia habitualis qua iustificamur, prima contritione prior es set: quod tamen erat neces sarium, vt illa contritio es set meritoria: quippe, cum gratia & amicitia dei, totius meriti radix & origo sit, atque id etiam. D. Tho. mihi sentire videbatur. 1. p. q. 62. art. 2. ad. 3. in haec verba. Triplex est conuersio in Deum: vna quidem per dilectionem perfectam, que est creaturae iam deo fruentis. Et ad hanc conuersionem , requiritur gratia consumata . Alia conuersio est, quae est meritum beatitudinis, & ad hanc requiritur habitualis, gratia quae est merendi principium. Tertia conuersio est, per quam aliquis praeparat se ad gratiam habendam , & ad hanc non exigitur aliqua habitualis gratia, sed operatio Dei ad se animam conuertentis : secundum illud, conuertenos domine, & conuertemur . &. 3. p. q. 89. art. 1. ad. 2. Actus inquit, primus poenitentis se habet: vt vltima dispositio ad gratiam consequendam : scilicet, contritio. Alij vero sequentes actus poenitentiae, procedunt iam ex gratia & virtutibus. Sed quoniam. D. Thomas. quem ego authorem libentissime sequor. 1. 2. q. 112. art. 2. ad. 1. contrariam sententiam tenet: concedo contritionem primam es se meritoriam gloriae. Primo, quia est operatio amici Dei ordinata in finem supernaturalem. Imo vt ostensum est, in finem charitatis, ab ipsa charitate ordinata ergo est meritoria.