Ad ſecũdam vero confutationem, in qua{ gab. d. 14 4. 1. art. 2. } difficultas eſt maxima, ſunt qui negant primam contritionem meritoriam eſ ſe, quam ego ſententiam olim iuuenis tenere ſolebã , nec enim poteram eam perſuaſionem induere, vt gratia habitualis qua iuſtificamur, prima contritione prior eſ ſet: quod tamen erat neceſ ſarium, vt illa contritio eſ ſet meritoria: quippe, cum gratia & amicitia dei, totius meriti radix & origo ſit, atq; id etiam. D. Tho. mihi ſentire videbatur. 1. p. q. 62. art. 2. ad. 3. in hæc verba. Triplex eſt conuerſio in Deum: vna quidem per dilectionem perfectam, quę eſt creaturæ iam deo fruentis. Et ad hanc cõ uerſionem , requiritur gratia cõ ſumata . Alia conuerſio eſt, quæ eſt meritum beatitudinis, & ad hanc requiritur habitualis, gratia quæ eſt merendi principium. Tertia cõuerſio eſt, per quam aliquis præparat ſe ad gratiã habendã , & ad hanc non exigitur aliqua habitualis gratia, ſed operatio Dei ad ſe animam cõuertentis : ſecundum illud, cõuertenos domine, & cõuertemur . &. 3. p. q. 89. art. 1. ad. 2. Actus inquit, primus pœnitẽtis ſe habet: vt vltima diſpoſitio ad gratiam conſequẽdam : ſcilicet, contritio. Alij verò ſequentes actus pœnitentiæ, procedunt iam ex gratia & virtutibus. Sed quoniam. D. Thomas. quẽ ego authorẽ libentiſsimè ſequor. 1. 2. q. 112. art. 2. ad. 1. contrariam ſententiam tenet: concedo contritionem primam eſ ſe meritoriam gloriæ. Primò, quia eſt operatio amici Dei ordinata in finem ſupernaturalem. Imò vt oſtenſum eſt, in finem charitatis, ab ipſa charitate ordinata ergo eſt meritoria.