Præterea fingamus hominem poſt primã illam contritionem è vita diſcedere. Tum quæro an iſti dabitur aliqua gloria. Quod quia negari non poteſt, quæro rurſum, an illã gloriam talis homo meruerit? Si meruerit habetur intentum, ſi non meruit, ergo adulto ſecluſis ſacramentis datur gloria, abſq; merito, proprio reclamãte Paulo. 1. ad corint. 3. Vnuſquilq; propriam mercedem accipiet, ſecundũ ſuũ laborẽ . & Matthę. 20. "Nemo diuturnum accepit denarium, niſi qui in vinea laborauit."