Igitur ad argumentum , concedo libenter primam gratiam gratis dari. Nego tamen exinde primam gloriam dari sine merito. Eadem enim contritio vt quatuor, & dispositio est ad gratiam , vt quatuor, & meritoria gloriae, vt quatuor qua ratione ordine naturae gratiam sequitur, & ad impugnationem : quia gratia est acceptatio ad vitam aeternam . Id, scilicet, ego nego si sermo formalis sit: sed est forma per quam aliquis est amicus deo, per quam homini grato & accepto, admis soque in diuinae naturae consortium , facultas datur ad aeterna bona, per operationem virtutum promerenda . Nec oportet formaliter loquendo, vt quis sit amicus Deo, quod Deus per talem amicitiam, seclusa quacunque operatione, velit illi vitam aeternam. Sed satis est, quod velit illum admittere ad participationem bonorum supernaturalium, quae simpliciter faciunt homines bonos, qualis est charitas, & cetere virtutes infus ae, per quas admis sus homo ad dei amicitiam & gratiam, aeternam gloriam propriis actibus demeretur. De adultis loquimur, nam paruulis gratia datur per operationem alienam, similiter & gloria.