Igitur ad argumentũ , concedo libẽter primã gratiam gratis dari. Nego tamẽ exinde primã gloriã dari ſine merito. Eadẽ enim cõtritio vt quatuor, & diſpoſitio eſt ad gratiã , vt quatuor, & meritoria gloriæ, vt quatuor qua ratione ordine naturæ gratiã ſequitur, & ad impugnationẽ : quia gratia eſt acceptatio ad vitã æternã . Id, ſcilicet, ego nego ſi ſermo formalis ſit: ſed eſt forma ꝑ quã aliquis eſt amicꝰ deo, ꝑ quã homini grato & accepto, admiſ ſo q; in diuinæ naturæ conſortiũ , facultas datur ad æterna bona, per operationẽ virtutũ ꝓmerenda . Nec oportet formaliter loquendo, vt quis ſit amicus Deo, quòd Deus per talẽ amicitiam, ſecluſa quacunq; operatione, velit illi vitam æternam. Sed ſatis eſt, quòd velit illũ admittere ad participationem bonorum ſupernaturalium, quæ ſimpliciter faciunt homines bonos, qualis eſt charitas, & cęterę virtutes infuſ æ, per quas admiſ ſus homò ad dei amicitiam & gratiam, æternam gloriam propriis actibꝰ demeretur. De adultis loquimur, nam paruulis gratia datur per operationem alienam, ſimiliter & gloria.