Cuius rei exemplum habes in anima quae quoniam actus primus est, dat es se & viuere. Hanc consequuntur potentie naturales, hoc est, intellectus & voluntas , per quas operatur ad consecutionem finis. Sic & gratia, vita quae dam animae est, quae illi & viuere, & es se diuinum pre stat, quam charitas & reliquae virtutes consequuntur : quarum operationibus finem suum homo consequetur. Nec deerit praeter naturale, morale quoque exemplum, in huius rei expositione. Cum enim homo quis, gratus incipit es se principi, non est opus, vt per talem primam gratiam acceptus sit ad vltima praemia,, atque praecipua, quae videlicet princeps, fideliter seruientibus praeparauit. Sed per talem primam gratiam intelligitur admitti in domum, consortiumque eiusdem principis: darique facultas intelligitur, ad praemia quaecunque fidelium amicorum promerenda . Cum autem Apostolus ait, gratia Dei vitam aeternam donari, certe sentit, quod August. dis sertissime docet. 3. Hypognosticon, & de gratia & lib. arb. cap. 4. 5. 7. &. 15. per auxilium Dei gratuitum, eam homines consequi, cum tamen simul dicatur corona iustitiae, quia nobis cooperantibus gratia Dei respondet, tanquam praemium mercesque operis nostri. Atque de prima controuersia, satis superque fuerit disputatum. Vbi constitutum nobis est, poenitentiam es se voluntariam poenam , pro peccatis assumptam , propter Deum, ex cheritate dilectum .