Cuius rei exemplum habes in anima quæ quoniam actus primus eſt, dat eſ ſe & viuere. Hanc conſequuntur potentię naturales, hoc eſt, intellectus & volũtas , per quas operatur ad cõ ſecutionem finis. Sic & gratia, vita quæ dam animæ eſt, quæ illi & viuere, & eſ ſe diuinum prę ſtat, quã charitas & reliquæ virtutes conſequũtur : quarum operationibus finem ſuum homo conſequetur. Nec deerit præter naturale, morale quoque exemplum, in huius rei expoſitione. Cùm enim homo quis, gratus incipit eſ ſe principi, non eſt opus, vt per talem primam gratiam acceptus ſit ad vltima præmia,, atque præcipua, quæ videlicet princeps, fideliter ſeruientibus præparauit. Sed per talem primam gratiã intelligitur admitti in domum, conſortiumq; eiuſdẽ principis: dariq́; facultas intelligitur, ad præmia quæcunq; fidelium amicorum promerẽda . Cùm autem Apoſtolus ait, gratia Dei vitam æternam donari, certè ſentit, quod Auguſt. diſ ſertiſsimè docet. 3. Hypognoſticon, & de gratia & lib. arb. cap. 4. 5. 7. &. 15. per auxiliũ Dei gratuitum, eam homines conſequi, cùm tamen ſimul dicatur corona iuſtitiæ, quia nobis cooperantibus gratia Dei reſpondet, tanquàm præmium merceſq; operis noſtri. Atque de prima controuerſia, ſatis ſuperq; fuerit diſputatum. Vbi conſtitutũ nobis eſt, pœ nitentiã eſ ſe voluntariã pœnã , pro peccatis aſ ſumptã , propter Deum, ex cheritate dilectũ .