Cum autem amicus, poenis amici non delectetur, & alioqui etiam (Aristotele authore) poenae medicamenta sint, quae velut per contrarium dolorem: morbum pellunt ex voluptate progenitum, tertius poenitentiae finis est salus animi. Dolet namque poenitens, lachrymatur & gemit, vt per huiusmodi quasi antidotum, morbo spirituali medeatur. vt Diuus Thomas tertia parte. quae st. 90. art. 3. docuit, & Augustinus tracta. in Psal. 57. Sed & Hieronymus in Ecclesiastes caput septimum, inquiens . "Nouit hirundo pullos de succo oculare chelidoniae, & dictamum caprae appe tunt vulneratae, cur nos ignoremus medicinam poenitentiae propositam es se peccantibus ?" Eandem quoque sententiam eisdem fere verbis, Tertullianus dixit in libro de poenitentia . Et Chry sost. homil. 7. ad populum Antioch. "Iudices" (inquit) "cum latrones ceperint, ac sacrilegos, non quomodo ipsos meliores reddant considerant : sed quomodo ab ipsis peccatorum poe nas exigant: Deus autem contra : quum aliquem ceperit peccatorem , non considerat quomodo supplicium sumat, sed quomodo ipsum corrigat." Itaque & iudex, pariter & medicus. &c. Paulus denique . 2. ad Corin. 7. "tristitia" (ait) "quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem operatur." Quamobrem, poenitentiae iudicium vt amicum , ita quoque salutare est, plusquam vindicatiuum, cuius, scilicet, finis, non tam vindicta quam vindicta salutaris est.