Igitur (vt quae tan multis diximus, in breuem summam redigamus) poenitentia dolor de peccatis est, alias & in beatis es set, nec es set iuxta nomen suum , poena. Et dolor est sponte pro peccatis as sumptus, vt sit, vindicta culparum voluntaria, nec vindicta solum satisfactoria, sed etiam amica & salutaris. Ac poterant haec apud omnes, inconuulsa ratione consistere: nisi ab iis, qui linguarum eruditione, proprioque sen su iactantur (vana licet fiducia) quaterentur.