Obiicit tamen nobis Lutherus apud Ro fens. ar, 5. Imo & Erasmus in annotationibus super tertium Matth. caput, quod apud Grae cos μετὰνοια non poena aut dolor est, sed resipiscentia : & μετανοεῖν resipiscere. At vbi interpres noui testamenti vsurpat poenitentiae vocabulum, graeco in fonte μετὰνοια est. vbi poe nitent agite, Graeca lectio habet μετανοεῖτε, non ergo in vsu scripture sacrae poenitentia dolor aut poena est, sed mutatio consilij & mentis & poenitere, sapere post erratum , instituereque animum ad viuendum recte. Scilicet hoc irrefragabili argumento, in illam herae sim incide re Germani, vt crederent, veram poenitentiam nihil aliud es se, quam nouam vitam . Iuxta quod Ambros. apud Magistrum. 14. dist. ait, "veram poenitentiam es se, ces sare a peccato." Hinc vero nos, paucis extricare possemus , si veteris interpretis, & Christianorum omnium latine loquentium authoritate contenti, latini nominis notionem & originem sequeremur: que satis (vt arbitror) ante nobis explicata est. Quin etiam, si rerum ordo, fuerit diligenter inspectus, resipiscentia atque tristicia, vsque adeo sibi vicissim haerent, vt, si alteram tollas, vtramque neces se sit es se sublatam. Etenim, si sapis, protinus incipit displicere, quod placuit. Imo, si erratum tuum semel intelligis, tu ipse incipis, tibi illico displicere. Cum vero, quicquam di splicet quod placebat. id quemadmodum quo tempore placuit delectabat, ita neces se est, contristare dum displicet. Ac ne hunc quidem re sipiscentiae tristiaeque nexum, arcanae litere tacuerunt. Genes. 6. Videns Deus quod multa malitia hominum es set in terra, poenituit eum , quod hominem fecis set, & tactus dolore cordis intrinsecus. En post poenitentiam : dolor cordis apponitur, & Hiere. 31. "Postquam conuertisti me egii poenitentiam, & postquam ostendisti mihi, percussi femur meum ": in quae verba Hierony. "Dolentis "(inquit) " & plangentis". & super errore pristino plorantis indicium est, vt femur manu percutiat, & stultum se ante fuis se fateatur. Dolor itaque, comes indiuiduus est resipiscentiae.