Obiicit tamen nobis Lutherus apud Ro fenſ. ar, 5. Imò & Eraſmus in annotationibus ſuper tertium Matth. caput, quòd apud Græ cos μετὰνοια nõ pœna aut dolor eſt, ſed reſipiſcẽtia : & μετανοεῖν reſipiſcere. At vbi interpres noui teſtamenti vſurpat pœnitentiæ vocabulum, græco in fonte μετὰνοια eſt. vbi pœ nitent agite, Græca lectio habet μετανοεῖτε, non ergo in vſu ſcripturę ſacræ pœnitẽtia dolor aut pœna eſt, ſed mutatio cõ ſilij & mẽtis & pœnitere, ſapere poſt erratũ , inſtituereq; animum ad viuẽdum rectè. Scilicet hoc irrefragabili argumento, in illam hęræ ſim incidê re Germani, vt crederent, veram pœnitentiã nihil aliud eſ ſe, quàm nouã vitã . Iuxta quod Ambroſ. apud Magiſtrum. 14. diſt. ait, "veram pœnitentiam eſ ſe, ceſ ſare à peccato." Hinc verò nos, paucis extricare poſ ſemꝰ , ſi veteris interpretis, & Chriſtianorum omnium latinè loquentium authoritate contenti, latini nominis notionẽ & originẽ ſequeremur: q̃ ſatis (vt arbitror) ante nobis explicata eſt. Quin etiam, ſi rerum ordo, fuerit diligenter inſpectus, reſipiſcentia atque triſticia, vſque adeò ſibi viciſsim hærent, vt, ſi alteram tollas, vtrãque neceſ ſe ſit eſ ſe ſublatam. Etenim, ſi ſapis, protinꝰ incipit diſplicere, quod placuit. Imò, ſi erratũ tuum ſemel intelligis, tu ipſe incipis, tibi illico diſplicere. Cùm verò, quicquàm di ſplicet quod placebat. id quemadmodũ quo tempore placuit delectabat, ita neceſ ſe eſt, cõ triſtare dum diſplicet. Ac ne hunc quidem re ſipiſcentiæ triſtitiæq; nexum, arcanæ literę tacuerunt. Geneſ. 6. Videns Deus quòd multa malitia hominum eſ ſet in terra, pœnituit eũ , quòd hominem feciſ ſet, & tactus dolore cordis intrinſecus. En poſt pœnitentiã : dolor cordis apponitur, & Hiere. 31. "Poſtquàm cõ uertiſti me egii pœnitentiam, & poſtquã oſtẽ diſti mihi, percuſsi femur meũ ": in quæ verba Hierony. "Dolentis "(inquit) " & plangentis". & ſuper errore priſtino plorantis indiciũ eſt, vt femur manu percutiat, & ſtultũ ſe ante fuiſ ſe fateatur. Dolor itaque, comes indiuiduus eſt reſipiſcentiæ.