PRIMA PARS. PRinceps igitur quæ ſtio ea erat: an pœ nitentia ſit dolor de peccatis, quia contra Deum fuere commiſ ſa. Vbi inueſtigare compellimur, quidnam pœnitentia ſit, quidq; ſua definitione & natura cõtineat : id quod in hac materia difficillimum eſt, egetq́; diſquiſitione non parua. Et quanuis controuerſiæ omnes ſine diſcrimine apud ſcholaſticos ſoleãt in vtramq́; partem diſceptari: ego tamẽ hanc primam (quoad per aduerſarios licebit) ſine argumẽtis vltrò citroq́; iactatis, exponere cupio, Quòd (niſi me mea fallit opinio) res alioqui explicatu difficilis, hoc ſeruato tenore facilius explanabitur. Pœnitentiam ergo definituris, vt à facillimis ordiamur, tenenda primúm eſt ipſius vocis origo. Nam ſine huiuſmodi notione rem de qua diſ ſerimus probè tenere nõ poſ ſumꝰ . Pœnitentiam itaq; à pœna deriuari, nemo eſt qui poſsit ambigere. Pœna autem, vindicta quedam eſt præteritæ culpæ. Vnde & Priſci authores, verbũ pœnio, pro eo quod punio, vſurpauere. Sed, & cùm rerum malè geſtarũ , quaſi, vindicante natura, ipſi intra nos de nobis ſupplicium ſumimus, tum, pœnitere propriè dicimur. Pœnitentiæ autem vocabulum tam etſi latius pateat, vſu tamẽ doctiſsimorũ , in bonã partẽ deflecti ſolet: vt nõ , niſi quæ iu ſtè ꝓ culpis aſ ſumitur, Pœnitẽtia nũcupetur . Iuſtæ autem vindictæ duo ſunt genera: alterum publicum, in quo alius eſt reus, alius iudex, accuſator, & teſtis: alterum priuatum, in quo, & reus, & vindicationis adminiſter idẽ eſt. In illo, aliena culpa vindicatur: in hoc propria. Illa vindicta inuoluntaria patienti eſt: hæc contra, voluntaria. Pœnitentię igitur nomen, non quam libet culpæ vindictam, ſed illam voluntariã deſignat, qua reus ipſe ſponte pœnas eligit, vt in proprias culpas animaduertat. Auguſtinus (ſiue quis alius eius operis fuit author) in libro de vera & falſa pœnitentia. cap. 19. "Pœnitere" (inquit) "eſt pœnam tene" { De pœn. diſt. 3. ca. pœnitentia eſt. } "re, vt ſemper puniat in ſe vlciſcẽdo , quod cõ miſit peccando", & cap. 8. "Pœnitentia eſt quæ dam dolentis vindicta, voluntariè punientis in ſe, quod cõmiſiſ ſe ſe, dolet." Quo & Ambroſius videtur alluſiſ ſe, ſuper Pſal. 27. cõcione . 1. dicens. Plena eſt difinitio pœnitentię cõ memoratio delictorum, vt vnuſquiſque peccata ſua, velut quodam quotidiani ſermonis flagello caſtiget, & cõmiſ ſa ſibi flagitia condẽ net . Literæ quoq; ſacræ paſsim admonẽt pœ nitentiam agere, ad quã profecto non exhortarentur, niſi ſpontanea eſ ſet: nec pœnitentiã ab alio inflictam, agendã eſ ſe monerent: ſed potius patiendam. Quod noſtro in themate etiam intelligitur ſi verba diligentius expendantur. Niſi pœnitẽtiã habueritis ait. Id autẽ habere dicimur, quod in noſtra poteſtate eſt: vt D. Thom. annotauit. 1. p. q. 38. art. 1. At verò, cùm nemo in malũ aſpiciens operetur, vt Diony. 4. c. de diui. nomi. ſcite tradit, qui volens prudenſq; pœnam eligit, eum alicuius boni gratia, tanquam finem ſibi præ ſtituat, hoc facere neceſ ſum eſt. Finis autẽ primus iuſtę vindictę, is habetur vt qui leſus per culpã eſt ei per pœnã ſatiſ ſiat. Eatenus quippe iudex nocẽtẽ plectit, quatenus opus eſ ſe, cenſet vt iniuriæ, & priuatæ & publicę faciat ſatis. Sic igitur et pœnitens, ob eã cauſam vindicat culpã quã admiſit, vt deo quẽ offendit debitã ſatisfactionẽ impendat. Sed enim, per offenſam culpę, nõ ſolùm iu ſtitia legiſlatoris, ſed et amicitia violatur, quapropter, alter finis pœnitentis eſt placare deũ quẽ offenderit, eũ q́; ſibi cõciliare . Inde enim vindictã , cõpẽ ſationẽq; delicti: opportuit in pœnitẽte vltroneã eſ ſe, quoniã oportebat amicã eſ ſe Nã neq; apud homines, redintegratur amor, per coactã ſatisfationẽ offendẽtis . Cum autem amicus, pœnis amici non delectetur, & alioqui etiã (Ariſtotele authore) pœnæ medicamenta ſint, quæ velut per contrarium dolorem: morbum pellunt è voluptate progenitum, tertius pœnitẽtiæ finis eſt ſalus animi. Dolet namq; pœnitens, lachrymatur & gemit, vt per huiuſmodi quaſi antidotum, morbo ſpirituali medeatur. vt Diuus Thomas tertia parte. quæ ſt. 90. art. 3. docuit, & Auguſtinus tracta. in Pſal. 57. Sed & Hieronymus in Eccleſiaſtes caput ſeptimum, inquiẽs . "Nouit hirundo pullos de ſucco oculare chelidoniæ, & dictamum capræ appe tũt vulneratæ, cur nos ignoremus medicinã pœnitentiæ propoſitam eſ ſe peccãtibus ?" Eandem quoq; ſententiam eiſdẽ ferè verbis, Tertullianus dixit in libro de pœnitẽtia . Et Chry ſoſt. homil. 7. ad populum Antioch. "Iudices" (inquit) "cùm latrones ceperint, ac ſacrilegos, non quomodo ipſos meliores reddant cõ ſiderant : ſed quomodo ab ipſis peccatorũ pœ nas exigant: Deus autem cõtra : quum aliquẽ ceperit peccatorẽ , non conſiderat quomodo ſupplicium ſumat, ſed quomodo ipſum corrigat." Itaq; & iudex, pariter & medicus. &c. Paulus deniq; . 2. ad Corin. 7. "triſtitia" (ait) "quæ ſecundum Deum eſt, pœnitentiam in ſalutẽ operatur." Quamobrem, pœnitentiæ iudiciũ vt amicũ , ita quoq; ſalutare eſt, pluſquã vindicatiuum, cuius, ſcilicet, finis, non tã vindicta quàm vindicta ſalutaris eſt. Igitur (vt quæ tan multis diximus, in breuẽ ſummã redigamus) pœnitentia dolor de peccatis eſt, aliâs & in beatis eſ ſet, nec eſ ſet iuxta nomẽ ſuũ , pœna. Et dolor eſt ſpõte pro peccatis aſ ſumptus, vt ſit, vindicta culparum voluntaria, nec vindicta ſolùm ſatiſfactoria, ſed etiã amica & ſalutaris. Ac poterant hæc apud omnes, inconuulſa ratione conſiſtere: niſi ab iis, qui linguarum eruditione, proprioq́; ſen ſu iactantur (vana licet fiducia) quaterentur. Obiicit tamen nobis Lutherus apud Ro fenſ. ar, 5. Imò & Eraſmus in annotationibus ſuper tertium Matth. caput, quòd apud Græ cos μετὰνοια nõ pœna aut dolor eſt, ſed reſipiſcẽtia : & μετανοεῖν reſipiſcere. At vbi interpres noui teſtamenti vſurpat pœnitentiæ vocabulum, græco in fonte μετὰνοια eſt. vbi pœ nitent agite, Græca lectio habet μετανοεῖτε, non ergo in vſu ſcripturę ſacræ pœnitẽtia dolor aut pœna eſt, ſed mutatio cõ ſilij & mẽtis & pœnitere, ſapere poſt erratũ , inſtituereq; animum ad viuẽdum rectè. Scilicet hoc irrefragabili argumento, in illam hęræ ſim incidê re Germani, vt crederent, veram pœnitentiã nihil aliud eſ ſe, quàm nouã vitã . Iuxta quod Ambroſ. apud Magiſtrum. 14. diſt. ait, "veram pœnitentiam eſ ſe, ceſ ſare à peccato." Hinc verò nos, paucis extricare poſ ſemꝰ , ſi veteris interpretis, & Chriſtianorum omnium latinè loquentium authoritate contenti, latini nominis notionẽ & originẽ ſequeremur: q̃ ſatis (vt arbitror) ante nobis explicata eſt. Quin etiam, ſi rerum ordo, fuerit diligenter inſpectus, reſipiſcentia atque triſticia, vſque adeò ſibi viciſsim hærent, vt, ſi alteram tollas, vtrãque neceſ ſe ſit eſ ſe ſublatam. Etenim, ſi ſapis, protinꝰ incipit diſplicere, quod placuit. Imò, ſi erratũ tuum ſemel intelligis, tu ipſe incipis, tibi illico diſplicere. Cùm verò, quicquàm di ſplicet quod placebat. id quemadmodũ quo tempore placuit delectabat, ita neceſ ſe eſt, cõ triſtare dum diſplicet. Ac ne hunc quidem re ſipiſcentiæ triſtitiæq; nexum, arcanæ literę tacuerunt. Geneſ. 6. Videns Deus quòd multa malitia hominum eſ ſet in terra, pœnituit eũ , quòd hominem feciſ ſet, & tactus dolore cordis intrinſecus. En poſt pœnitentiã : dolor cordis apponitur, & Hiere. 31. "Poſtquàm cõ uertiſti me egii pœnitentiam, & poſtquã oſtẽ diſti mihi, percuſsi femur meũ ": in quæ verba Hierony. "Dolentis "(inquit) " & plangentis". & ſuper errore priſtino plorantis indiciũ eſt, vt femur manu percutiat, & ſtultũ ſe ante fuiſ ſe fateatur. Dolor itaque, comes indiuiduus eſt reſipiſcentiæ. Quòd ſi latine vocis nullã rationem haberemus, ſi rerum item conſequentiã et ordinẽ negligeremus, etiamnum, Luthero Eraſmo que oſtenderemꝰ Græcã μετανοὶας vocẽ pœ nam quoq; ad vindictã deſignare. Cuius rei teſtimonia ſi quis à nobis requireret, nihil eſ ſet profecto. quod tam facile expedire poſ ſemꝰ , niſi ad alia properaret oracio. Certè Paulũ . 2. ad Corinth. 7. pro pœnitentia μετάνοια vſurpaſ ſe, vel proteruus inficiari non poterit habent enim græca in hunc modũ κ᾽ γρ κατάθεον λύϖκ, μετάνοιαν εις῀ σωτιρὶαν αμεταμ῾ελκτονκατεργαξεται : hoc eſt. quæ enim ſecundum Deum triſtitia eſt, pœnitentiam in lutem non pœnitendam operatur. Quo loco ſi reſipiſcentiam vertas, ſententiam in apo ſtolo falſam efficies non enim triſtitia reſipi ſcentiam operatur: ſed è diuerſo reſipiſcẽtia triſtitiam: at triſtitia quæ ſecundum Deũ eſt pœnitentiam hoc eſt voluntariam pœnam,{ In epigrã mate ĩ occaſionis ſtatuam. } vindictamque culparum. Noſter item Auſonius loquentem pœnitentiam inducens: " ſum" (inquit) "dea, quæ facti, non factiq; exigo pœ nas, nempe vt pœniteat, ſic metanœa vocor." Non igitur ſiue latinè pœnitentia, ſiue græ cè menanœa, nouam ſolummodo vitam: ſed & veteris odium vindictamq; ſignificat. Sed ais: ſi verbum verbo reddas, μετανοία mutatatio cogitationis & mentis eſt, tranſmentatio, ſi in hunc modum loqui latina conſuetudo permitteret. Fateor equidem. At mentis mutatio eſ ſe non poteſt, niſi mens diuertat à malo, contraq; accedat ad bonũ . quod quia non fit greſsibus corporis, ſed affectibus animi, veterem vitã animus auerſetur oportet, cum elegit nouam: ſic enim animi mutationem recta philoſophia interpretatur: quã ſi haberent Lutherani, nihil ab illis præterea exigeremus, ſi modo haberent eam, non quã ſibi fingunt ipſi, ſed quam & verè et graphice deſcribit Ambroſius. 2. lib. de pœnitẽtia cap. { De œnitẽ . d. I. c. ſunt qui. } 10. inquiens. Facilius inueni qui innocentiã ſeruauerint, ꝗ̈ qui cõgrue egerint pœnitẽtiã . An quiſquàm illam pœnitentiam putat, vbi requirendæ ambitio dignitatis, vbi vini effu ſio, vbi copule coniugalis vſus? Renunciãdũ ſeculo eſt, ſomno ipſi minus indulgendum quàm natura poſtulat, interrumpendus eſt: gemitibus, interpellandus eſt ſuſpiriis: ſeque ſtrandus orationibus: viuendum ita, vt vitali huic moriamur vſui. Seipſum ſibi homo abneget, & totus mutetur: ſicut quendam adoleſcentem fabulæ ferũt , poſt amores meretricios peregre profectum, & amore abolito regreſ ſum, veteri poſtea occuriſ ſe dilectæ, quæ vbi non interpellatam mirata, putauerit nõ recognitam, dixerit ego ſum: reſpõderit ille, ſed ego non ſum ego. Hanc mihi cogitationem atque animi transformationem, ſi præ ſtiteris, iam ego de nomine nihil moror, Illa re vera pœnitentia eſt, de qua nos in prę ſentia diſputamus. Sed illud tamen catholici quidam, contrario pœnitus ſenſurus ſenſu atque ratione, in dubiũ vocãt : an ad veram pœnitentiã pręter dolorẽ de peccato pręterito, ꝓpoſitũ exigatur, deinceps futura vitãdi : ita vt quẽadmodũ { Maioris. 4 di. 14. q. 1 & alma in eadẽ diſt. & quę ſtione. } pœnitentẽ vitã veterẽ deteſtari ſic & nouam animo concipere. ac proponere neceſ ſum ſit, Et quidem iuniores nonnulli, exiſtimant hoc propoſitum non eſ ſe in pœnitẽtia neceſ ſarium. Tum quoniam, vt vox ipſa præ ſe fert, pœnitencia, culpas præteritas reſpicit, non proſpicit futuras: quod & Diuus Tho. animaduertit. 4. diſt. 17. q. art. 2. q. 4. vbi aſ ſerit pœnitẽtiæ propriũ obiectũ eſ ſe peccatũ cõ miſ ſum : quate ait, ſecundum ſuam ſpeciẽ re ſpicit tantum peccatum pręteritũ . Tum etiã , quoniam ventura mala cauere, prudentiæ actus eſt, non pœnitentiæ. Non igitur animus futura vitandi ad veram pœnitentiam neceſ ſarium eſt. Nos verò, recẽtem hanc theologiam pauliſper faceſ ſat rogemus, & diſputationis no ſtræ perturbatricem exoremus vt ſileat: veterumque authorum ſententiam plectentes, intelligamus mutationẽ mentis, quam nomen græcum deſignare certum eſt, in pœnitentia quoq; latina voce comprehendi. Niſi enim mutetur totus (vt paulo ante referabamus ex Ambroſ.) verè pœnitens eſ ſe non poteſt: at hæc pœnitentis mutatio, in eo ſita eſt, ſi non vitam modo priorem reſpuat, ſed & nouam animo complectatur, ſeſeque informet atq; animet ad rectè iuſteque viuendum: ſit ergo (vt à more ſcholaſtico non diſcedamus) Prima concluſio. In pœnitente ſemper hæc duo coniuncta ſunt, deteſtatio vitæ veteris, & propoſitũ vitæ nouæ: hanc Magiſter diſt. 14. &. 15. tenet, & Albertus. 14. diſt. art. 11. & Duran. diſt. 17. q. 2. art. 2. & Alexand. quarta parte. q. 69. mẽ bro . 9. & Adrianus quolib. 5, art. 3. Caietanus in additionibus. 3, partis. q. 1. art. 1. & D. Tho. 3. parte. q. 85. arti. 3. &. 86. art. 2. &. 3. cõtra gẽ tes cap. 158. &. 4. contra gentes. ca. 72. Quæ quidem probatur, ex Apoſtolo ad Epheſ. 4. "deponite", inquit, "vos veterem hominẽ , qui corrumpitur ſecundum deſideria erroris: renouamini autem ſpiritu mentis veſtræ, & induite nouum hominem." &c. non ergo ſatis eſt veterem exuere, niſi nouus homo induatur, quod certè voluntate fit non manibus corporis. Hoc præterea inſginuatur Gene. 6. "pœnituit eũ quod hominẽ feciſ ſet præcauẽs in futurũ & tactus dolore cordis intrinſecus." &c. ambo igitur illa in eo, quem vere pœnitet reperiuntur. Ezechiel item. 18. cap. " ſi autem" (inquit) "impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis ſuis, & cuſtodierit omnia præcepta mea. omniũ iniquitatũ eius non recordabor." Cu ſtodire autem omnia pręcepta, ad animi propoſitũ ſine dubio referendũ eſt. quoniã non omnia ſimul præcepta cuſtodiẽda occurrũt , cùm homo pœnitentiã agit, vtrũq; igitur pœ nitens ſimul præ ſtat: & ꝙ dolet de omnibus peccatis ſuis, & ꝙ omnia præcepta cuſtodire proponit, & infra eodẽ cap. "Conuertimini" ait " & agite pœnitentiã , proiicite à vobis omnes præuaricationes veſtras & facite vobis cor nouum & ſpiritum nouum" : quod eſt, nouam vitam animo & concipere & velle. Pręterea (vt rectè D. Aug. lib. de vera & fal ſa pœnitẽtia , cap. 17. ratiocinatur) nõ ſolũ petitur à peccatore vt gemat, ſed etiã vt conuertatur. "Conuertemini" (inquit) " & agite pœnitẽ tiã ." &c. & Ioel. 2. "Conuertemini ad me in toto corde vr̃o , in ieiunio & fletu." &c. Conuer ſio autem ad bonũ eſt: non ergo ſatis eſt, malam vitam antecedentem auerſari, niſi ad bonam pœnitens animo conuertatur. Id inſuper annotauit Ambroſ. in illud. 2. ad Corinth. 7. "Ecce enim hoc ipſum, ſecũdũ Deũ contriſtari vos, quantã operatur in vobis ſolicitudinem & deſiderium: deſiderat enim" (inquit) "reformari, qui per peccatum ſcit ſe factum eſ ſe deformem". Dauid quoque in Pſal. 50. "poſtquam veniam petuit" inquiens, "quoniam iniquitatem meam ego cognoſco". &c. "cor mundum", ait, "crea in me Deus & ſpiritum rectum in noua in viſceribus meis". Præterea, primũ quod ab eo qui fecit iniuriã poſtulamus eſt, huiuſmodi propoſitum. Cum ergo finis proprius pœnitentiæ ſit emẽ dare Deo iniuriam, certè vere pœnitens omnia exhibet, per quæ iniuria compenſatur. Inter hæc autem (vt diximus) illud vnum eſt, vt homo habeat animum: alias deinceps iniurias non faciendi. Ad hæc quemadmodum parentes cum liberos puniunt, emendationem, propoſitum que melioris vitæ in futurum, ab illis per pœ nas extorquent: ita & hoc à nobis vel maximè Deus exigit in hac vindicta volũtaria , vt velimus in melius corrigere, quę peccauimꝰ . Præterea in omni motu non eſt receſ ſus à termino aliquo, ſine acceſ ſu ad oppoſitum: ergo, nec auerſio à peccato erit ſine conuer ſione ad iuſtitiam. Quare ſicut pœnitens deteſtatur vitam iniuſtam antecedẽtem , ita voluntate complectitur futuram iuſtam conſequentem. Præterea vera pœnitentia nõ eſt ſine actu charitatis, vt mox definiemus: ſed per actum charitatis, volumus deo in omnibus placere & in nullis diſplicere. Igitur, animus in futurum bene viuendi, verò pœnitẽti qui ad deũ conuertitur, deeſ ſe non poteſt. Quod & nũc in concilio Trident. ſeſsione. 6. ca. 5. &. 6. definitur: & in concilio Florentino fuerat ante declaratum, videlicet ad contricionem (quæ pœnitẽtiæ primus actus eſt) pertinere, vt doleat de peccato commiſ ſo, cũ propoſito non peccandi de cętero. Nec poteſt, dici: conciliũ loqui, de propoſito implicito. Pari enim ra tione ſtatueret, ad contritionem cordis ſpectare propoſitum ieiunandi tẽpore quadrageſimæ. Præterquã quod vana eſ ſet talis determinatio, & explicatio cõtritionis , ſi de implicito propoſito intelligeretur. Et ſimili quoque ratione interpretaremur, ad cõtritionẽ cordis pertinere: implicitè dolere de peccato commiſ ſo. Secunda concluſio: huiusmodi propoſitũ eſt de ratione pœnitẽtiæ . Hanc tenet Diuus Thom. expreſsè & eam perſuadere nititur. 3. par. q. 90. ar. 4. &. 4. cõtra gẽtes . cap. 27. quia actus morales, ex fine recipiunt ſpeciem. At fines pœnitẽtiæ & doloris de peccato, eſt noua vita: ergo illum finem intendere, eſt de ratione pœnitentię, quemadmodum enim, expulſio diſpoſitionis contrariæ, ſu apte natura paratur ad conuenientem formam inducẽdã & propulſatio humoris corrupti, ab arte naturaque inſtituitur, vt noua ſanitatis forma proueniat: ita & peccata antecedẽtia deſtruere, atq; auerſari, ad vitam nouam inſtituendã ordinatur. Præterea ad pœnitentiam id potiſsimum pertinet, vt deo veteris vitæ compẽ ſatio fiat. Id autẽ , vel maximè à nobis Deus exigit, pro compenſando delicto veteri, vt ei deinceps placere velimus, iuſtè recteq́; viuendo: id igitur eſt de ratione pœnitentiæ. Hoc item probat Magiſter ſententiarum, { Homilia. 34. cuius initium, in æ ſtiuũ tempus. } diſt. 14. ex definitione pœnitentiæ, quam nobis Ambroſ. & Gregorius, tradidere in hanc formam. Pœnitentia eſt, præterita mala plangere, & plangẽda iterũ non cõmittere , de pœ nitẽtia . d. 3. cap. pœnitẽtia & cap. pœnitẽtiã . Nec ego aliud intelligo Florentinũ Concilium indicare uoluiſ ſe, cùm aſtruit, ad contritionem cordis pertinere, vt doleat de peccato commiſ ſo, cùm propoſito non peccandi de cætero. Ad argumentum verò in contrariũ , reſpõ det D. Tho. diſt. 14. q. 1. arti. 1. q. 6. ad. 4. quòd quanuis ad pœnitentiam iuxta primam nominis originem, non pertineat reſpectus ad futuram, at, quatenus habet pro fine præcipuo, emendare Deo culpam commiſ ſam, & illi pro ea ſatiſfacere, huiuſmodi propoſitum eſt de ratione pœnitentiæ, nec ſine illo Deus aut placatur aut conciliatur. cum id (quod ſ æ pe iam dicimus) à nobis maximè requirat. Hæc de priore diffinitionis particula ſatis ſunt dicta. Nunc circa poſteriorem ea quæ ſtio eſt à nobis pertractanda, an dolor deteſtatioq́; peccati, quia eſt contra Deũ , ſit de ratione pœnitentiæ. Cui breuiter quæ ſtioni eodẽ omnes ore reſpondent, in de ratione pœnitentiæ eſ ſe Diuus Thomas tertia parte quę ſt. 86. articulus tertius. Quippe ſi quẽ peccata cõtriſtãt , vel quod turpia ſunt, vel ꝙ infamiæ notam inuſerunt, aut aliud damnũ dedêre peccanti, huius dolor idoneus nõ eſt nec delicto aduerſus deũ commiſ ſo penſando nec infenſo deo placando & conciliando. Nam ne homo quidẽ iu ſtus placaretur, cùm is qui læ ſit nullam ipſius haberet in dolore rationẽ : nec redintegraretur amicitia dum qui eam violauit, iacturam propriam ſentit, non amici offenſionem. 2. ad Corint. 7. "gaudeo nõ quia contriſtati eſtis ſed quia contriſtati eſtis ad pœnitentiam." " Cõ triſtati enim eſtis ſecundum Deũ , quæ enim ſecundum deum triſtitia eſt." &c. Triſtatur, inquit Ambroſius, ſecundum Deum, quia delet quòd fecit quod odit Deus: Idem Chriſo ſtomus homilia. 15. in hanc ſecundam epiſtolam: ſed expreſsius homilia. 4. in eandem. Item niſi hac ratione & fine, peccator pœ nitentiam ageret, ad Deum minimè per ſuã pœnitentiam conuerteretur: cùm tamẽ Chri ſtiani pœnitentẽ , & conuerſum ad deum, eũ dem prorſus intelligamus. Quoniam & arcanæ literæ pœnitentiã ſine peccatoris ad Deũ conuerſione penitus ignorat. Ioel. 2. "Conuertimini ad me in toto corde veſtro." &c. Ezec. 18. "Conuertimini & agite pœnitentiam." Eſa. 35. "Derelinquat viam ſuam & reuertatur ad dominum", & Pſalmus. 118. "Exitus aqua rum deduxerunt oculi mei, quia non cuſtodierunt legem tuam." Vbique igitur ratio finiſ q́; pœnitentiæ Deus ipſe deſcribitur. Sed exiſtit hoc loco quæ ſtio nõ parua, an illa ratio formalis & motiua pœnitentiæ ſine dilectione poſsit haberi. Quod in hanc formam alii quærunt, an in pœnitentiæ finitione oporteat contineri, quòd ſit dolor de peccatis quia ſunt cõtra Deum ſuper omnia dilectum. Et ſuadetur nõ oportere, quia dilectio eſt actus ſufficiẽs ad remiſsionem peccatorum: quare ſi ſemꝑ cũ pœnitẽtia interueniret, aut neutra eſ ſet idonea, aut altera ſuperflueret. Deinde, ſi actus charitatis neceſ ſario in peccatoris conuerſione inueniretur, tunc charitas diceretur ſecunda tabula poſt naufragiũ , potius quàm pœnitentia: quod tamen inauditum eſt. Præterea, puer fugit ignem tanquàm malum, etiam ſi oppoſitum bonum actu nõ velit: ergo & homo poteſt fugere peccata, quã uis Deum actu non amet. Quartò, quia ſi dilectio eſ ſet pœnitentiæ coniuncta: dilectio pœnitentiam antecederet, quoniam attigit finem rationemque formalem pœnitentiæ: at conſequens eſt falſum vt videtur. Primò, quia contritio præcedit gratiã habitualem, cùm ſit eius diſpoſitio: ergo & cha ritatẽ : quia gratia prior eſt charitate ad quam ſe habet gratia, vt anima ad potentias ſuas. Nam dat gratia eſ ſe & viuere, charitas operationem. Item ſecundò conſequens probatur eſ ſe falſum, quia ſi dilectio contritionem præcederet, iam prima pœnitentis contritio eſ ſet meritoria, cùm à charitate ꝓficiſceretur : refereturque ab eadem charitate in deum ſuper omnia dilectum. At contritio prima, meritoria eſ ſe non poteſt, quia vel meretur gratiã vel gloriã , non gratiam quia prima gratia ſub merito non cadit: gratiam vero ſimul fieri & augeri impoſsibile eſt. Quare, prima contritio, nec primam gratiam, nec augmentum eius promeretur: ſed ne gloriã quidem: quia vel meretur gloriam quæ reſpondet primæ gratię: puta vt quatuor, ſi gratia prima erat vt quatuor: vel meretur augmentum illius gloriæ: ſi primum, iam gloria quæ reſpondet primę gratiæ, non daretur gratis, contra Apo ſtolum ad Rom. 6. inquientem,"gratia dei vita æterna." Et contra rationem quæ dictat gratiam nihil aliud eſ ſe: quàm acceptionẽ ad gloriam: vnde ſi quis accepit gratiã primam ſine meritis: ergo & acceptatus eſt ad gloriã correſpondentem ſine meritis. Augmentũ verò glorię, ſi prima contritio mereretur: pariter quoque & augmentum gratiæ: quod iam re probatum eſt. Deniq́; conſequens falſitas oſtenditur ex D. Thom. 4. d. 14. q. 1. arti. 2, q. 2. cuius verba ſunt. Quandoque aliquis fugit malum propter deſiderium boni, quandoq; autem è diuerſo, & hic motus eſt frequentior in reuer ſione peccatoris ad Deũ per pœnitentiã . Vnde pœnitentia eſt prior charitate, & cum motus amoris pœnitentiã præcedit, nõ eſt amor charitatis, quia charitas amiſ ſa, non recuperatur niſi per actum pœnitentiæ virtutis: hactenus ille. In contrarium eſt, quòd omnis dolor in amore fundatur eo enim quod aliquid amamus, de eius amiſsione dolemus. Hic ſit prima propoſitio Primus actus pœ nitentiæ nunquã eſt ſine actu charitatis. Magiſt. d. 15. ca. 4. idẽ , Gratia. de pœ. d. 3. ca. vlt. & ca. fugerat, & diſt. 2. ca. charitas eſt, et D. Tho. 12. q. 113. arti. 4. ad. 1. & arti. 5. &. 8. & de veritate. q. 28. arti. 4. Duran. d. 17. 4. q. 1. &. 4. Capreo. d. 14. q. 2. & Gabri. ea diſt. &. q. cõtra Palud. d. 14. q. 3. Primum probatur hæc concluſio teſtimonio D. Augu. 14. de ciui. dei. cap. vltimo vbi aſ ſerit, neminem pertinere ad ciuitatem Dei niſi per amorem dei, vſque ad contemptum ſui: ſed omnem vere pœnitentem ad Dei ciuitatem pertinere nemini dubium eſt, ergo. Et lib. de vera & fal. pœniten. cap. 9. pro ab abſurdo habet quod ſine amore dei, quiſquã conſequatur indulgentiam, ſine quo nullus inuenit gratiam. & cap. 17. idem ait, & lib. cõ tra Creſcon. 2. cap. 12. cum dixiſ ſet: & eleemo ſinis & verbo veritatis, & cõtritione remitti peccata, ſubdit, mundãtur etiam, ipſa quæ ſupereminet omnibꝰ charitate, quæ vna ſi adſit omnia illa rectè fiunt: ſi autem deſit, illa omnia fruſtra fiunt. Præterea. 1. Ioan. 3. qui non diligit manet in morte. Præterea cõuerſio ad Deum requiritur ad habendam gratiam dei. Zac. 1. "conuertemini ad me & ego cõuertar ad vos." Ezec. 18. &. 33. ſed conuerſio ad Deum non fit niſi per actũ charitatis: nam ſi aliter cõuerſio fiat vana eſt ad iuſtificationem cum in Chriſto Ieſu ſola fides valeat quæ per dilectionem operatur ad Galat. 5. hoc autem notauit Auguſt. de vera & falſa pœnitentia, cap. 17. non conuerti, ſed qui habet attritionem & timet Deum iudicẽ niſi amet iuſtum. Pręterea ſalus animæ in cõuerſione ad deũ cõ ſiſtit Hie. 3. " cõuertimini filij, reuertẽtes & ſanabo auerſiões vr̃as ". Eſai. 6. " & cõuertatur & ſanẽ eũ ." &. 45. " cõuertimini ad me, & ſalui eritis:" at pœnitentia eſt medicina ſalutis. Item omne agens, agit propter finem, anima ergo cùm mouet ſe, ad finẽ ſe mouet. At velle efficaciter finẽ pertinet ad charitatẽ . Nã que ſi per ſpem ſolam finem appeterem nec ſpes mortua ad iuſtificationẽ ſufficeret, nec de peccato doleremus qua ratione offenſa Dei eſt, ſed qua malum noſtrum eſt. Id tandẽ modo in conci. Triden. ſeſ ſ. 6. c. 6. &. 7. definitum eſt. Ac re vera, id. n. Dominus, Lucę. 7. inſinuaſ ſe videtur, inquiens. Remittũtur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quæ ſignificat dolorem & lachrymas nullas eſ ſe niſi cum charitate eſ ſent. Secunda propoſitio, prior natura eſt actus charitatis, quàm actus pœnitentiæ. Imò radix vnde pœnitentia habet remittere peccata, dilectio eſt: iuxta domini ſententiam Luc. 7. Quoniam dilexit multum, ait. D. Tho. 3. p. q. 85. art. 6. Probatur item hæc concluſio. Quia pœnitens, deteſtatur peccatum, vt offenſam Dei, ergo prius natura amat Deũ . Nam niſi quẽ amore proſequimur, eius mala exhorreſcere non ſolemus. Primus quoque volũtatis actus, circa proprium obiectũ eſt, ſcilicet, circa bonũ . Deinde ſequitur odium oppoſiti mali. Prior ergo actus eſt, quo Deo volumus bonum, quam actus quo eius malum abhorremus. Pręterea, velle mihi conciliare Deum, eſt prius, quam velle emendare iniuriam commiſ ſam, cùm illud ſit finis huius. At illlud ad charitatem pertinet, hoc ad pœnitentiam, vt dictum eſt. Præterea, vt D. Tho. argumentatur loco citato ad ſecũdum , in actibus animæ primus motus eſt circa finem. Vnde prior eſt natura intentio finis, quàm electio mediorum. At, dolore de peccatis, & illa deſtruere, medium eſt ad placandum & conciliãdum Deum, & ad rectam electionem pertinet, ergo. Sed & Hier. 31. huius rei teſtimoniũ habemus. "Poſtquam conuertiſti me" (inquit) "egi pœnitentiam, prior eſt igitur conuerſio ad Deum ꝗ̈ pœnitentia deteſtatioq; peccati." Id poſtremò Conci. Triden. ſeſsi. 6. cap. 6. definiuit, his verbis. Peccatores ad iuſtificationem ſe diſponũt , incipientes diligere deũ tanquam omnis iuſtitiæ fontem: ac propterea mouentur aduerſus peccata per odium aliquod & deteſtationem, hoc eſt per pœnitentiam. Tertia propoſitio, de ratione veræ pœnitentiæ eſt, quòd diſpliceat peccatum, quia eſt contra De ſuper omnia dilectũ . D. Tho. expreſ ſe. 3. p. q. 86. art. 3. patetq́; ex prioribus cõ cluſionibus . Ad primum autem eorum, quæ in contrariam partem adduximus, reſpondet D. Tho. 3. p. q. 84. arti. 5. ad. 2. & q. 86. arti. 6. ad. 2. & de verita. q. 28. arti. 5. in corpore. & ad primũ negando cõ ſequentiã . Aliud eſt enim, quod requiritur ad iuſtificatiõe abſolutè, aliud ad iuſtificationẽ eius qui mortaliter peccauit: in quo requiritur & auerſio à malo, et cõuerſio in bonũ , vt iniuria quam fecit compenſetur per æquam ſatiſfactionem. At ſecundum reſpondetur, quòd pœnitẽ tia dicitur ſecunda tabula poſt naufragiũ , & non charitas. Primo, qui charitas neceſ ſaria eſt in omni iuſtificatione, communiſq; & integranaui ſoluentibus, & naufragis. Pœnitẽ tia autẽ , proprium eſt remediũ naufragorũ . Item etiam in pœnitentia charitas intelligitur, non autem è diuerſo, in charitate pœ nitentia. Quãquam & his duobus argumentis breuis reſponderetur, multos actus hominis in iuſtificatione ſimul coniugi, quibus tamen ſingulis iuſtificationem ipſam ſacræ literę tribuũt . Fides enim purificat corda noſtra. Acto. 15. "Spe quoq; ſalui facti ſumus" ad Ro. 8. "Vniuerſa etiam delicta operit charitas." Prouerb. 10. " & ſcriptũ quoq; eſt, ſine timore neminem poſ ſe iuſtificari." Eccle. 1. "Et, cùm peccator ingemuerit ac pœnitentiam egerit, peccata ipſius obliuioni tradẽtur ". Ezec. 18. &. 33. Erraret autem vehementer, qui vel remiſsionem peccati, vnicuilibet ex illis actibus denegaret, vel vnum ex is quemlibet, ſuperfluere arbitraretur. Ad tertiam, nihil vetat, cùm quis ſemel habuit actum amoris, odio habere malum ſine amore præ ſenti, ex vi tamen præcedentis, vt poſt primum aſ ſenſum concluſionis, quem ſine aſ ſenſu antecedenti principiorum habere nequiuimus, nihil prohibet eidem conclu ſioni iterum atque iterum aſ ſentiri ſine principiorum aſ ſenſu. Sic & priman pænitentiã ſine dilectione habere impoſsibile fuit. Secũ dam verò vel tertiã habere poterimus ex efficacia ſolum prioris dilectionis. Ita quoque puer vi & potentia amoris naturalis, quem dubio procul aliquando primũ habui poſtea malum fugit naturæ contrarium, etiam ſi amor ille actu non perduret. Quin etiam nõ oportet duas ſemper operationes differentes habere amoris & pœnitentiæ: ſed poteſt vnus et idẽ actus à charitate et pœnitẽtia proficiſci, vt interim media & finẽ vnico actu cõ plectimur , & principijs & concluſioni vnico actu aſ ſentimur. Ad quartum, conceſ ſo conſequenti quod infertur ad primam cõfutationem , nego cõ ſequẽtiam . Non enim valet, a, eſt prius, b, & b, prius, c, ergo, a, eſt prius, c, præ ſertim cúm in diuerſo genere cauſarũ ille ordo cõ ſideratur . Quemadmodũ , & hæc collectio inutilis eſt, a, eſt cauſa, b, &, b, eſt cauſa, c, ergo, a, eſt cauſa, e, Quod vt exemplo manifeſtũ efficiã ponamus illud quod Philoſophi negare nõ poſ ſunt, primas qualitates & ſecundas, vtraſ que eſ ſe diſpoſitiones ad eandem formã ſub ſtantialẽ , vt calor & color, humiditas & molities ad animam rationalem, vbi certum eſt, ſecundas qualitates priores eſ ſe animam in genere cauſ æ diſponentis & materialis: animam rurſum priorem eſ ſe primis qualitatibus in genere cauſ ę formalis. Prior eſt enim forma, quæ dat eſ ſe ſimpliciter, quàm forma quæ dat eſ ſe tale. Ex quo tamen, ſi quis colligeret ſecũdas qualitates eſ ſe priores primis, certè à Philoſopho non toleraretur ſed ne à dialectico quidem cùm in nullo genere cau ſ æ primas qualitates, ſecundæ præcedant. Item, cõtritio prior eſt habituali gratia in genere diſpoſitionis, gratia etiã prior eſt habitu pœnitentiæ infuſ æ in genere cauſ æ formalis. Sed contritio nullo pacto prior eſt habitu pœnitentiæ. Quoniam actus ille ab habitu producitur in genere cauſ æ efficientis. Effecta autem cauſarum efficientium, ſuis cau ſis efficientibus priora eſ ſe non poſ ſunt, niſi forte in genere cauſ æ finalis, de quo genere in præ ſentia non diſ ſeritur. Circa id verò, quod in eodem argumẽto additur, gratiam ſe habere ad charitatem: & pœnitentiam, vt anima ad potentias ſuas, nõ in omnibus ſimilitudo eſt. Quoniam poten tiæ animæ, intellectus & voluntas, nulla ratione præcedunt animam: habitus verò charitatis & pœnitentię, quoniam in genere cau ſ æ efficientis producũt actus, qui ſunt diſpo ſitiones ad gratiam, ex cõ ſequenti ipſam gratiam antecedunt. Charitas igitur & pœnitentia habent ſe ad gratiam, vt calor ad formam ignis. Idem enim calor ſi conſideretur, vt di ſponens materiam ad recipiendam formam, prior forma eſt: ſi autem vt potentia calefactiua, eadem forma poſterior eſt. Ad ſecũdam vero confutationem, in qua{ gab. d. 14 4. 1. art. 2. } difficultas eſt maxima, ſunt qui negant primam contritionem meritoriam eſ ſe, quam ego ſententiam olim iuuenis tenere ſolebã , nec enim poteram eam perſuaſionem induere, vt gratia habitualis qua iuſtificamur, prima contritione prior eſ ſet: quod tamen erat neceſ ſarium, vt illa contritio eſ ſet meritoria: quippe, cum gratia & amicitia dei, totius meriti radix & origo ſit, atq; id etiam. D. Tho. mihi ſentire videbatur. 1. p. q. 62. art. 2. ad. 3. in hæc verba. Triplex eſt conuerſio in Deum: vna quidem per dilectionem perfectam, quę eſt creaturæ iam deo fruentis. Et ad hanc cõ uerſionem , requiritur gratia cõ ſumata . Alia conuerſio eſt, quæ eſt meritum beatitudinis, & ad hanc requiritur habitualis, gratia quæ eſt merendi principium. Tertia cõuerſio eſt, per quam aliquis præparat ſe ad gratiã habendã , & ad hanc non exigitur aliqua habitualis gratia, ſed operatio Dei ad ſe animam cõuertentis : ſecundum illud, cõuertenos domine, & cõuertemur . &. 3. p. q. 89. art. 1. ad. 2. Actus inquit, primus pœnitẽtis ſe habet: vt vltima diſpoſitio ad gratiam conſequẽdam : ſcilicet, contritio. Alij verò ſequentes actus pœnitentiæ, procedunt iam ex gratia & virtutibus. Sed quoniam. D. Thomas. quẽ ego authorẽ libentiſsimè ſequor. 1. 2. q. 112. art. 2. ad. 1. contrariam ſententiam tenet: concedo contritionem primam eſ ſe meritoriam gloriæ. Primò, quia eſt operatio amici Dei ordinata in finem ſupernaturalem. Imò vt oſtenſum eſt, in finem charitatis, ab ipſa charitate ordinata ergo eſt meritoria. Præterea vltima diſpoſitio ad formã , in genere cauſe formalis, poſterior ipſa forma eſt. Igitur ſecundum ordinem cauſ æ formalis, cõtritio à gratia ꝓcedit , erit ergo meritoria. Præterea fingamus hominem poſt primã illam contritionem è vita diſcedere. Tum quæro an iſti dabitur aliqua gloria. Quod quia negari non poteſt, quæro rurſum, an illã gloriam talis homo meruerit? Si meruerit habetur intentum, ſi non meruit, ergo adulto ſecluſis ſacramentis datur gloria, abſq; merito, proprio reclamãte Paulo. 1. ad corint. 3. Vnuſquilq; propriam mercedem accipiet, ſecundũ ſuũ laborẽ . & Matthę. 20. "Nemo diuturnum accepit denarium, niſi qui in vinea laborauit." Præterea, primus actus charitatis, eſt meritorius, cùm ſine dubio, fit opus amici Dei maximè placens Deo. Ioan. 1. "Qui diligit me, ego manifeſtabo ei meipſum." Sed actꝰ primꝰ pœnitentiæ ſequitur primum actũ charitatis à quo proficiſcitur, ergo eſt meritoriꝰ . Quod Auguſt. affirmat. de ve. & fal. pœn. ca. 17. vbi de iis qui in fine pœnitẽtiã agũt , ſic loquitur. Cum fructifera pœnitentia opus ſit non hominis ſed Dei: inſpirare eam poteſt, quoniã vult ſua miſericordia, & ex miſericordia remunerare, quos dãnare poteſt ex iuſtitia. & cap. vltimo. ait, "pœnitentiam non ſolum indulgentiã promittere, ſed certa præmia." Gratianus etiã id habet de pœ. d. 1. c. cõuertimini . Igitur ad argumentũ , concedo libẽter primã gratiam gratis dari. Nego tamẽ exinde primã gloriã dari ſine merito. Eadẽ enim cõtritio vt quatuor, & diſpoſitio eſt ad gratiã , vt quatuor, & meritoria gloriæ, vt quatuor qua ratione ordine naturæ gratiã ſequitur, & ad impugnationẽ : quia gratia eſt acceptatio ad vitã æternã . Id, ſcilicet, ego nego ſi ſermo formalis ſit: ſed eſt forma ꝑ quã aliquis eſt amicꝰ deo, ꝑ quã homini grato & accepto, admiſ ſo q; in diuinæ naturæ conſortiũ , facultas datur ad æterna bona, per operationẽ virtutũ ꝓmerenda . Nec oportet formaliter loquendo, vt quis ſit amicus Deo, quòd Deus per talẽ amicitiam, ſecluſa quacunq; operatione, velit illi vitam æternam. Sed ſatis eſt, quòd velit illũ admittere ad participationem bonorum ſupernaturalium, quæ ſimpliciter faciunt homines bonos, qualis eſt charitas, & cęterę virtutes infuſ æ, per quas admiſ ſus homò ad dei amicitiam & gratiam, æternam gloriam propriis actibꝰ demeretur. De adultis loquimur, nam paruulis gratia datur per operationem alienam, ſimiliter & gloria. Cuius rei exemplum habes in anima quæ quoniam actus primus eſt, dat eſ ſe & viuere. Hanc conſequuntur potentię naturales, hoc eſt, intellectus & volũtas , per quas operatur ad cõ ſecutionem finis. Sic & gratia, vita quæ dam animæ eſt, quæ illi & viuere, & eſ ſe diuinum prę ſtat, quã charitas & reliquæ virtutes conſequũtur : quarum operationibus finem ſuum homo conſequetur. Nec deerit præter naturale, morale quoque exemplum, in huius rei expoſitione. Cùm enim homo quis, gratus incipit eſ ſe principi, non eſt opus, vt per talem primam gratiam acceptus ſit ad vltima præmia,, atque præcipua, quæ videlicet princeps, fideliter ſeruientibus præparauit. Sed per talem primam gratiã intelligitur admitti in domum, conſortiumq; eiuſdẽ principis: dariq́; facultas intelligitur, ad præmia quæcunq; fidelium amicorum promerẽda . Cùm autem Apoſtolus ait, gratia Dei vitam æternam donari, certè ſentit, quod Auguſt. diſ ſertiſsimè docet. 3. Hypognoſticon, & de gratia & lib. arb. cap. 4. 5. 7. &. 15. per auxiliũ Dei gratuitum, eam homines conſequi, cùm tamen ſimul dicatur corona iuſtitiæ, quia nobis cooperantibus gratia Dei reſpondet, tanquàm præmium merceſq; operis noſtri. Atque de prima controuerſia, ſatis ſuperq; fuerit diſputatum. Vbi conſtitutũ nobis eſt, pœ nitentiã eſ ſe voluntariã pœnã , pro peccatis aſ ſumptã , propter Deum, ex cheritate dilectũ .