Secunda conclusio. Poenitentia est virtus specialis. Contrarium huius tenuerunt quidam ante D. Thomam , vt ipse Thomas author est, distin. 14. q. 1. arti. 1. q. 3. hos Scotus secutus videtur dist. 14. q. 2. & Maior. etiam . q. 2. Sed hac conclusione explicanda primum intelligamus, dolere de peccatis, eo quod contra rationem rectam facta sunt, non pertinere ad aliquam specialem virtutem. Cum enim omnis virtus sit conformis rectae rationi, eadem sufficit, & vt placeat quicquid rationi consentaneum est & vt displiceat quod a recta ratione discordat. Vnde temperantia satis est, vt detestemur actus in temperantiae, & iustitia, vt in iustitiam abominemur.