Praeterea, & id accipiamus, quod exploratum quoque est, dolere de peccato, vt languenti animo medeamur, non in digere alia virtute praeter charitatem. Nam sicut ex amore na turali, medicinam oppono morbis corporis ita ex charitate, qua meipsum diligo propter Deum, medicinam adfero aegritudinibus animi. Atque ab eadem omnino charitate est, tristari de culpa: vt mihi conciliem Deum . Etenim, quaecunque humana actio, ob id parata, vt comparem amicitiam hominis, nullam exigit specialem virtutem humanam, sed ex quodam desiderio amicitiae consequendae proficiscitur, quod inchoatio quaedam est, & veluti amicitie futurae semen . Tristari ergo de peccato vt in gratiam Dei redeamus, inchoatio quae dam est diuinae amicitiae: nec ad aliam virtutem pertinere potest. Imo adeo virtutis nomen non meretur, cum in genere amicitiae actus ille im perfectissimus sit, virtus autem sit dispositio perfecti ad optimum, vt ex Arist. 7. phys. lib. colligitur.