Tristari ergo de culpa, eo fine vt compen setur offensa, quae aduersum Deum commissa est, id nos as serimus exigere propriam specialemque virtutem . Nam, vt dare Petro pecunias si in se quidem absolute consideretur, nullam habet laudem: sed si do, vt releuem, miseriam eius, actus est miseriae: si vt bene illi faciam, scilicet quia bonum ipsius est, ad beneuolentiam & amicitiam pertinet. Sin vero, tanquam donum gratuitum pecunias confero, nempe vt suo loco & tempore, quibus decet distri buatur ad virtutem liberalitatis spectat. Ita tristitiam as sumere, quia iniurie deo factae compensatio fiat, a virtute speciali oriatur neces se est, cum finis ille tam specialis sit, vt pertinere ad duas virtutes nequeat, nedum ad plures. Diuersa quippe formalia motiua voluntatis, diuers ae sunt formales rationes obiecti: atque consequenter , diuersos habitus & virtutes efficiunt.