Triſtari ergo de culpa, eo fine vt compen ſetur offenſa, quæ aduerſum Deum cõmiſ ſa eſt, id nos aſ ſerimus exigere propriam ſpecialemq; virtutẽ . Nam, vt dare Petro pecunias ſi in ſe quidem abſolutè conſideretur, nullã habet laudem: ſed ſi do, vt releuem, miſeriã eius, actus eſt miſeriæ: ſi vt bene illi faciam, ſcilicet quia bonum ipſius eſt, ad beneuolentiam & amicitiam pertinet. Sin verò, tanquã donum gratuitum pecunias confero, nempè vt ſuo loco & tempore, quibus decet diſtri tur ad virtutẽ liberalitatis ſpectat. Ita triſtitiã aſ ſumere, quia iniurię deo factæ compẽ ſatio fiat, à virtute ſpeciali oriatur neceſ ſe eſt, cùm finis ille tam ſpecialis ſit, vt pertinere ad duas virtutes nequeat, nedum ad plures. Diuerſa quippe formalia motiua voluntatis, diuerſ æ ſunt formales rationes obiecti: atq; cõ ſequẽ ter , diuerſos habitus & virtutes efficiunt.