Falluntur tamen qui hoc sentiunt. Primó quia inter Deum & homines non est iustum simpliciter, sed secundum quid, vt D. Tho. art. 3. iam citato ex Arist. 8. Ethi. manifestat: ergo, cum poenitentia sit virtus inter hominem, & deum non reddit iustum nisi secundum quid. Non est igitur virtus iustitiae, quae videlicet aequale reddit. Deinde, religio debitum Deo reddit & tamen non est iustitia. Non ergo, quaecunque virtus debitum Deo reddit, virtus iustitiae est.