Falluntur tamen qui hoc ſentiunt. Primó quia inter Deũ & homines non eſt iuſtũ ſimpliciter, ſed ſecundũ quid, vt D. Tho. art. 3. iã citato ex Ariſt. 8. Ethi. manifeſtat: ergo, cùm pœnitentia ſit virtus inter hominem, & deũ non reddit iuſtum niſi ſecundũ quid. Nõ eſt igitur virtꝰ iuſtitiæ, quæ videlicet æquale reddit. Deinde, religio debitum Deo reddit & tamen nõ eſt iuſtitia. Non ergo, quæcunq; virtus debitum Deo reddit, virtus iuſtitiæ eſt.