Quibus argumentis, Caietanus commotus , tenuit poenitentiam es se virtutem religionis, & quia eiusdem praeterea virtutis est, reddere debitum Deo benefactori & offenso, sed per religionem reddimus debitum Deo benefactori. Maior probatur, quia ratio debiti non variatur ex eo quod sit pro beneficiis, vel offensis, vt debitum ex accepto mutuo, vel ex furto, eiusdem rationis est. Cum ergo sola religio reddat debitum Deo, ratione accepti beneficij, sola debitum Deo reddit ratione factae offens ae.