IN ſecunda verò, id vertebatur in quæ ſtionem, an pœnitentia ſit virtus, Cuius quidẽ quæ ſtionis pars negatiua: ex eo ſuaderetur in primis quòd nulla virtus, virtutum in eodem ſubiecto neceſ ſariò ſupponit: at oportet hominẽ fuiſ ſe vitioſum, priuſquam in homine pœnitentia ſit: non igitur eſt pœnitentia virtus, Nam & abſurdum eſt: virtutes te habere non poſ ſe niſi ante peccaueris, & Chri ſto domino aliquam denegare in quo omnium virtutum plenitudo eſt.