Praeterea & falsa est: quia religio non reddit Deo quodcunque debitum, sed honorem , vt poenitentia per se quidem intendit compen sare iniuriam Dei. As sumit tamen ad hunc finem, ea per quae conpensatur iniuria quaecumque illa sint. Vnde primum as sumit tristitiam de vita veteri, deinde propositum vitae noue mox exteriorem poenam & satisfactionem: denique in his omnibus subiectionem, & humilitatem erga Deum. His enim homines humanas iniurias solemus compensare . Cum igitur finis poenitentiae proximus atque praecipuus non sit, honorem Deo reddere, certe religio es se non potest, cuius proximus finis est, reddere Deo cultum.