Præterea & falſa eſt: qui relegio non reddit Deo quodcunq; debitum, ſed honorẽ , vt pœnitentia per ſe quidem intendit compen ſare iniuriam Dei. Aſ ſumit tamen ad hunc finem, ea per quæ conpenſatur iniuria quæcũ que illa ſint. Vnde primum aſ ſumit triſtitiã de vita veteri, deinde propoſitum vitæ nouę mox exteriorem pœnam & ſatisfactionem: denique in his omnibus ſubiectionem, & humilitatẽ erga Deum. His enim homines humanas iniurias ſolemus compẽ ſare . Cum igitur finis pœnitẽtiæ proximus atq; præcipuus non ſit, honorem Deo reddere, certè religio eſ ſe non poteſt, cuius proximus finis eſt, reddere Deo cultum.