Praeterea non est eiusdem virtutis reddere debitum honorem principi, & ipsius offensam compensare. Illud enim ad observantiam pertinet, hoc ad iustitiam, ergo non est eius dem virtutis Deum colere, & eius offensis satisfacere.