Dicendum ergo, pœnitentiam eſ ſe ſpecialem à cæteris virtutibus diſtinctam, quas Philoſophi cognouerunt, cuius proprius actus eſt, compenſare offenſam Dei. Quæquidem virtus, iuſtitia quædam eſt, qualis inter homines ad Deum eſ ſe poteſt. Ezech. 18. "Si autem impius ægerit pœnitentiam, & fecerit iudicium & iuſtitiam". Pſal. 118. "Fecit iudicium & iuſticiam". ad Ro. 6. Sicut exhibuiſtis mẽbra veſtra ſeruire iniquitati, ita nũc exhibete ſeruire iuſticiæ .