Ad secundum, vindicatio non ponitur proprie species iusticiae a D. Tho. Sed pars quae dam adiuncta, & virtus illi propinqua. Has D. Tho. partes potestatiuas appellat virtutum : vt religionem partem iustitiae, modestiam temperantiae . Cum vero as serit, poenitentiam es se speciem iustitiae, latius vsurpat speciei vocabulum , pro inferiori, quod se habet per modum speciei. Dixerat enim. art. 3. iustum diui di in iustum simpliciter, & iustum secundum quid. Quae non est diuisio generis in species.