Ad primum autem eorum, quae faciebamus pro Caietani sententia, respondetur: quod religio non redit debitum Deo pro beneficiis acceptis, si formaliter & per se loquimur: sed gratitudo est, quae refert Deo debitam gratiam pro acceptis beneficiis. Reddit autem religio debitum cultum , in signum dominij vniuersalis, ratione cuius, latriam cultumque debemus peculiarissimae seruitutis. Ad quam virtutem nullo modo pertinere potest, debitum compen sare, quod oritur ex delicto commis so.