Hoc tamen mouere nos nulla ratione debet: est enim in signis discrimen inter homines offensos & Deum: quod offensus homo, ab offendente id primum exigit, non vt se torqueat per poe nas. sed vt reddat honorem , ablatum per iniuriam : tametsi & illud quoque in partem compensationis accipiat, si is qui offendit de offensa praeterita contristetur . At vero Deus, ex contrario ad primum exigit, vt cum volumus peccatum admis sum compensare , tristamur luamusque poenas delicti commissi : id vero secundario requirit, vt honorem & reuerentiam , quae peccando detraximus, poe nitendo rependamus. Cur ita? Nempe non suam, sed nostram quaerit vtilitatem: que videlicet in poenis voluntarie pro peccatis as sumptis, maxima est. Nam (vt Chrysosto. homil. 5. 6. &. 7. ad populum, elegantissime tradit) nulla medicina appositior, nullum remedium prae sentius aduersus peccata est, quam tristitia dolorque pro peccatis: & quemadmodum vermis lignum, tinea vestem ex quibus prodiere consummunt, ita poena matrem ex qua nata est, hoc est culpam, interimit. Merito igi tur. ea virtus per quam offensas Dei compensamus , poenitentia nuncupatur : quae videlicet poenas voluntarias infligit: quibus vtique deus vel maxime placatur, quoniam iis vel maxime homo sanatur.