Eadem quoque ratione, sunt quaedam virtutes ad tuendam bonam valetudinem animi. Et virtus quoque est ad reparandam si quando fuerit amis sa vnde nego antecedens . Nam licet absolute virtus hominis, non exigat prius hominem vitiosum, sed ex suppositione: tamen, si incidat in peccatum, nihil vetat, vt sit virtus ad medendum illi. Nam, & hominis natura integra non exigebat vindicationem at si mali sint & praeuaricatores, virtus neces saria est: non enim vindicamus nisi malefacta. Itaque sicut vindicatio sceleris alieni supponit vitium in alio, sic vindicatio sceleris pro prij, supponit vitium proprium. Atque ob id haec virtus in Christo non fuit: sicut nec fides aut spes: quoniam imperfectionem in subiecto notant: cui adhaerent.