Eadem quoque ratione, ſunt quædam virtutes ad tuendam bonam valetudinem animi. Et virtus quoque eſt ad reparandã ſi quã do fuerit amiſ ſa vnde nego antecedẽs . Nam licèt abſolutè virtus hominis, nõ exigat priꝰ hominem vitioſum, ſed ex ſuppoſitione: tamen, ſi incidat in peccatum, nihil vetat, vt ſit virtus ad medendum illi. Nam, & hominis natura integra non exigebat vindicationem at ſi mali ſint & præuaricatores, virtus neceſ ſaria eſt: non enim vindicamus niſi malefacta. Itaque ſicut vindicatio ſceleris alieni ſupponit vitiũ in alio, ſic vindicatio ſceleris pro prij, ſupponit vitiũ proprium. Atque ob id hæc virtus in Chriſto non fuit: ſicut nec fides aut ſpes: quoniam imperfectionem in ſubiecto notant: cui adhærent.