At vero non posuerunt specialem virtutem poenitentiae: vel quia non considerauerunt virtutem, nisi in ordine ad bonum humanum , poe nitentia autem non est virtus specialis nisi in ordine ad diuinam prouidentiam: quae est responsio . D. Tho. dist. 14. q. 1. art. 1. q. 3, ad quartum , vel quod finis huius virtutis superat omnem hominis rationem . Quod enim deus concilietur, eiusque offensa compensetur per poe nas voluntarie as sumptas, ratio naturalis non as sequitur. Certe Tullius id fieri pos se non putauit. Cuius . 3. acad. lib. verba haec sunt. "Quod si liceret iis, qui in itinere derravissent , sic vitam deuiam secutis , corrigere errorem poeniten do, facilior es set emendatio temeritatis." Quod si liceret inquit, licet plene, apud quos, nempe apud fideles, qui lumine fidei solum, intelligunt, clementiam Dei patris, poenitendo pos se placari: indulgentiam peccatorum penitendo pos se comparari: compensationem iniuriae deo facte, poenitendo pos se fieri: morbos omnes animi poenitendo pos se aboleri, ea ratio naturalis non tenet: tenet fides,