Praeterea, cuiusque virtutis primus actus est: electio boni: secundus vero, fuga mali. Est enim virtus, habitus electiuus, in mediocritate consistens. At poenitere detestationem , fugamque peccati notat: non ergo potest es se praecipuus cuiusque virtutis actus, cum tamen primus actus poenitentie sit. Quare, non est poenitentia virtus.