Primum, dupliciter aliquam virtutem es se infusam: aut, ex genere & natura sua, quia videlicet per actus nostros acquiri & generari non potest. Vnde neces se est, a deo nobis supernaturaliter infundatur, quales a Theologis as seruntur virtutes theologicae, fides, spes, charitas. Aut virtus dicitur infusa per accidens : quia licet per actus nostros naturales acquiri pos sit, miraculose tamen alicui infunditur, vt scientia rerum naturalium Adae collata: & vsus linguarum collatus apostolis. Hic igitur de virtute infusa loquimur, iuxta priorem modum .