Secundum fundamentum ex. l. 2. q. 51. artic. 4. non est alia causa neces saria ponendi habitus infusos a Deo: nisi vt homo se habeat ad producendos actus supernaturales. Probatur manifeste, quoniam ad actus naturales, quos potentia cum auxilio Dei generali producere potest, non est opus habitu infuso supernaturali, ( cum per actus nostros possit habitus acquiri) quo bene potencia se habeat ad similes actus. Quare tunc , vel virtus acquisita superflueret, vel (vt dicamus verius) superflueret ipsa virtus infusa, quae nihil aliud pre staret quam quod pre stet acquisita.