Idem aperte ostenditur, ex eo quod ad iu stificationem impij, requiritur fides, vt anno superiori copiosissime demostrauimus multis testimonijs irrefragabilibus, ex quibus illud est prae stantissimum, sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr. 11. & Sapien . 9. per sapientiam (quam, scilicet, donum, Dei de caelo delapsum antedixerat) sanati sunt quicunque placuerunt tibi domine a principio. Ex hoc vos colligite omnes considerationes circa peccatum, quas ex naturalibus habere pos sumus, es se penitus insufficientes ad poenitentiam qua homo iustificatur. Contra Scotum. dist. 14. quae st. secunda.