Est quoque definitum a Caelestino Papa, in epistola ad omnes Galliarum episcopos, cap. 4 "Neminem de ruina peccati per liberum arbitrium pos se consurgere, nisi eum gratia dei miserentis erexerit." & cap. 8. ac. 9. Praeparatur voluntas a domino, & vt aliquid agant , paternis inspirationibus, suorum ipse tangit corda fidelium. "Qui enim spiritu Dei aguntur, ij sunt filij Dei." Quod & Conci. Trid. ses s. & c. 5. 9. 7. definitum est, & cano. 3. "Si quis dixerit, sine praeueniente spiritus sancti inspiratione atque eius adiutorio, hominem poenitere pos se, sicut oportet, vt ei iustificationis gratia conferatur , anathema sit."