Eſt quoque definitum à Cæleſtino Papa, in epiſtola ad omnes Galliarum epiſcopos, cap. 4 "Neminem de ruina peccati per liberũ arbitrium poſ ſe conſurgere, niſi eũ gratia dei miſerentis erexerit." & cap. 8. ac. 9. Præparatur voluntas à domino, & vt aliquid agãt , paternis inſpirationibus, ſuorũ ipſe tangit corda fidelium. "Qui enim ſpiritu Dei aguntur, ij ſunt filij Dei." Quod & Conci. Trid. ſeſ ſ. & c. 5. 9. 7. definitum eſt, & cano. 3. "Si quis dixerit, ſine præueniẽte ſpiritus ſancti inſpiratione atq; eius adiutorio, hominẽ pœnitere poſ ſe, ſicut oportet, vt ei iuſtificationis gratia cõ feratur , anathema ſit."