Cuius rei manifestum testimonium habes apud Hiero. ca. 31. "Conuerte me domine, & conuertar, quia tu domine , Deus meus. Postquam enim conuertisti me, egi poenitentiam." In quae verba Hierony. "Vide (inquit) quantum sit auxilium dei, & quam fragilis humana conditio, vt hoc ipsum quod poenitentiam agimus, nisi nos dominus ante conuerterit , & nisi Dei nitamur auxilio, nequaquam implere valeamus."