Cuius rei manifeſtum teſtimonium habes apud Hiero. ca. 31. "Conuerte me domine, & conuertar, quia tu dñe , Deus meus. Poſtquã enim cõuertiſti me, egi pœnitentiam." In quæ verba Hierony. "Vide (inquit) quantũ ſit auxiliũ dei, & quam fragilis humana conditio, vt hoc ipſum quod pœnitentiã agimus, niſi nos dñs ante cõuerterit , & niſi Dei nitamur auxilio, nequaquam implere valeamus."