Ratione quoque id probat. D. Tho. 4. contra genti. cap. 72. quia mens debite ad Deum conuerti non potest sine auxilio speciali. Quod licet Gabri. neget. 3. dist. 27. q. vnica. ar. 3. &. 4. dist. 14. q. 1. &. 2. sed apud fideles certum es se debet Hierem. 31. psal. 79. "Domine Deus virtutum conuerte nos." Vide Augu. in illud psal. 84. "Deus tu conuersus viuificabis nos." & lib. 2. de peccato. meri. & rem. ca. 18. male igitur & periculose Caietanus. q. 1. de contritione dicit. quod potest quis diligere Deum super omnia, etiam vt est beatitudo sanctorum sine charitate infusa, & hoc fine etiam pos se es se dolorem acquisitum de pecato, quatenus est offensa dei.