Poenitentia est virtus: quae quidem conclusio in dubitata apud Catholicos semper fuit. Ni si, quod nostra hac tempestate, quidam apud Hispanos heretici, irridere coeperunt eos qui de peccatis commissis tristarentur. Cuius erroris author, creditur es se Lutherus, qui nouam solummodo vitam a poenitentibus exigit, poenas non exigit. At hic error (ne aures vestras sanctorum testimoniis obtundam ) ex sacris literis reuincetur . Baruch. 2. "Anima que tristis est super magnitudine mali, & incedit curua & infirma, & oculi deficientes, & anima esuriens, dat tibi gloriam & iustitiam domino." 2. ad. Corinth. 7. Gaudeo, non quia contr istati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam, quae enim secundum Deum. &c. Et Psalm. 6. "Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, & lachrymis meis stratum meum rigabo." Ecce Propheta sanctus & rex laborat, gemit lachrymatur. Vbi? in lecto: quantum? rigat: quam diu? per singulas noctes. Ob vnam, scilicet, noctem quam in iniquitate contraxerat, vitae totius laborem, gemitum lachrymasque designat, & post tan clarum & illustre Dauidis exemplum , sunt qui in luce meridiana caecutiant. Quorum stultitiam facile sane erit redarguere, vel naturali ratiocinatione: quae ostendit dolorem de peccatis moderatum ob debitum finem es se laudabilem. Nam, quem errati piget qui castigat seipsum: idque maxime cauet ne rursus in eosdem laqueos inducatur, is laude dignissimus est.