Pœnitentia eſt virtus: quæ quidẽ cõcluſio in dubitata apud Catholicos ſemper fuit. Ni ſi, quòd noſtra hac tempeſtate, quidam apud Hiſpanos hęretici, irridere cœperunt eos qui de peccatis commiſsis triſtarentur. Cuius erroris author, creditur eſ ſe Lutherus, qui nouam ſolummodo vitam à pœnitentibus exigit, pœnas non exigit. At hic error (ne aures veſtras ſanctorum teſtimoniis obtundã ) ex ſacris literis reuĩcetur . Baruch. 2. "Anima quę triſtis eſt ſuper magnitudine mali, & incedit curua & infirma, & oculi deficientes, & anima eſuriens, dat tibi gloriam & iuſtitiam domino." 2. ad. Corinth. 7. Gaudeo, nõ quia cõ triſtati eſtis, ſed quia contriſtati eſtis ad pœnitentiam, quæ enim ſecundum Deum. &c. Et Pſalm. 6. "Laboraui in gemitu meo, lauabo per ſingulas noctes lectum meum, & lachrymis meis ſtratum meum rigabo." Ecce Propheta ſanctus & rex laborat, gemit lachrymatur. Vbi? in lecto: quantum? rigat: quam diu? per ſingulas noctes. Ob vnam, ſcilicet, noctẽ quã in iniquitate contraxerat, vitæ totius laborem, gemitum lachrymaſ q́; deſignat, & poſt tan clarum & illuſtre Dauidis exemplũ , ſunt qui in luce meridiana cæcutiant. Quorum ſtultitiam facile ſanè erit redarguere, vel naturali ratiocinatione: quæ oſtendit dolorem de peccatis moderatum ob debitum finem eſ ſe laudabilem. Nam, quem errati piget qui caſtigat ſeipſum: idq; maximè cauet ne rurſus in eoſdẽ laqueos inducatur, is laude digniſsimus eſt.