# 2 SECVNDA PARS. IN secunda vero, id vertebatur in quae stionem, an poenitentia sit virtus, Cuius quidem quae stionis pars negatiua: ex eo suaderetur in primis quod nulla virtus, vitium in eodem subiecto neces sario supponit: at oportet hominem fuis se vitiosum, priusquam in homine poenitentia sit: non igitur est poenitentia virtus, Nam & absurdum est: virtutes te habere non pos se nisi ante peccaueris, & Chri sto domino aliquam denegare in quo omnium virtutum plenitudo est. Deinde Philosophi nullam de poenitentia fecere mentionem, non Aristoteles, non Cicero, non Seneca, non denique Macrobius, qui tamen copiosissime de virtutibus dis seruere: non ergo est poenitentia virtus. Praeterea, cuiusque virtutis primus actus est: electio boni: secundus vero, fuga mali. Est enim virtus, habitus electiuus, in mediocritate consistens. At poenitere detestationem , fugamque peccati notat: non ergo potest es se praecipuus cuiusque virtutis actus, cum tamen primus actus poenitentie sit. Quare, non est poenitentia virtus. In contrarium est: quod compensare iniurias aduer sus homines factas, virtus est: ergo, & diuinas offensas vindicare virtus sine dubio est. Ad huius controuersie pleniorem explicationem sit prima propositio. Poenitentia est virtus: quae quidem conclusio in dubitata apud Catholicos semper fuit. Ni si, quod nostra hac tempestate, quidam apud Hispanos heretici, irridere coeperunt eos qui de peccatis commissis tristarentur. Cuius erroris author, creditur es se Lutherus, qui nouam solummodo vitam a poenitentibus exigit, poenas non exigit. At hic error (ne aures vestras sanctorum testimoniis obtundam ) ex sacris literis reuincetur . Baruch. 2. "Anima que tristis est super magnitudine mali, & incedit curua & infirma, & oculi deficientes, & anima esuriens, dat tibi gloriam & iustitiam domino." 2. ad. Corinth. 7. Gaudeo, non quia contr istati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam, quae enim secundum Deum. &c. Et Psalm. 6. "Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, & lachrymis meis stratum meum rigabo." Ecce Propheta sanctus & rex laborat, gemit lachrymatur. Vbi? in lecto: quantum? rigat: quam diu? per singulas noctes. Ob vnam, scilicet, noctem quam in iniquitate contraxerat, vitae totius laborem, gemitum lachrymasque designat, & post tan clarum & illustre Dauidis exemplum , sunt qui in luce meridiana caecutiant. Quorum stultitiam facile sane erit redarguere, vel naturali ratiocinatione: quae ostendit dolorem de peccatis moderatum ob debitum finem es se laudabilem. Nam, quem errati piget qui castigat seipsum: idque maxime cauet ne rursus in eosdem laqueos inducatur, is laude dignissimus est. Preterea, si cuius rei prosecutio turpis est, fuga bona erit suapte natura: poenitentia ergo, cum fuga peccati sit, honestissima est. Praeterea, aliorum punire peccata iure naturae, studiosum est: quem que igitur sua vendicare facinora, aequum & iustum est. Tandem, hominem in quem iniuste peccaris, placare virtus est: deo ergo quem offenderis { In lib. de poeniten. } satisfacere, virtus est. Sed quid nos audaces de bono diuini praecepti disputamus ? ( NAm Ter tulliani verbis libenter vtimur) bonum est poe nitere, an non? quid reuoluis? Deus precepit, Deus hortatur, Deus inuitat poenitentiam (inquit) "agite, poenitentia igitur actus virtutis est". Secunda conclusio. Poenitentia est virtus specialis. Contrarium huius tenuerunt quidam ante D. Thomam , vt ipse Thomas author est, distin. 14. q. 1. arti. 1. q. 3. hos Scotus secutus videtur dist. 14. q. 2. & Maior. etiam . q. 2. Sed hac conclusione explicanda primum intelligamus, dolere de peccatis, eo quod contra rationem rectam facta sunt, non pertinere ad aliquam specialem virtutem. Cum enim omnis virtus sit conformis rectae rationi, eadem sufficit, & vt placeat quicquid rationi consentaneum est & vt displiceat quod a recta ratione discordat. Vnde temperantia satis est, vt detestemur actus in temperantiae, & iustitia, vt in iustitiam abominemur. Illud etiam compertum habemus, tristitiam de peccato, quatenus offensa Dei est, non requirere specialem virtutem praeter charitatem .{ 3. parte. } D. Tho. q. 85 art. 2. ad. 1. & art. 3, & ratio est in promptu. Nam per eandem amicitiam bonum amicis volumus, & mala amicorum auertimus . Praeterea, & id accipiamus, quod exploratum quoque est, dolere de peccato, vt languenti animo medeamur, non in digere alia virtute praeter charitatem. Nam sicut ex amore na turali, medicinam oppono morbis corporis ita ex charitate, qua meipsum diligo propter Deum, medicinam adfero aegritudinibus animi. Atque ab eadem omnino charitate est, tristari de culpa: vt mihi conciliem Deum . Etenim, quaecunque humana actio, ob id parata, vt comparem amicitiam hominis, nullam exigit specialem virtutem humanam, sed ex quodam desiderio amicitiae consequendae proficiscitur, quod inchoatio quaedam est, & veluti amicitie futurae semen . Tristari ergo de peccato vt in gratiam Dei redeamus, inchoatio quae dam est diuinae amicitiae: nec ad aliam virtutem pertinere potest. Imo adeo virtutis nomen non meretur, cum in genere amicitiae actus ille im perfectissimus sit, virtus autem sit dispositio perfecti ad optimum, vt ex Arist. 7. phys. lib. colligitur. Tristari ergo de culpa, eo fine vt compen setur offensa, quae aduersum Deum commissa est, id nos as serimus exigere propriam specialemque virtutem . Nam, vt dare Petro pecunias si in se quidem absolute consideretur, nullam habet laudem: sed si do, vt releuem, miseriam eius, actus est miseriae: si vt bene illi faciam, scilicet quia bonum ipsius est, ad beneuolentiam & amicitiam pertinet. Sin vero, tanquam donum gratuitum pecunias confero, nempe vt suo loco & tempore, quibus decet distri buatur ad virtutem liberalitatis spectat. Ita tristitiam as sumere, quia iniurie deo factae compensatio fiat, a virtute speciali oriatur neces se est, cum finis ille tam specialis sit, vt pertinere ad duas virtutes nequeat, nedum ad plures. Diuersa quippe formalia motiua voluntatis, diuers ae sunt formales rationes obiecti: atque consequenter , diuersos habitus & virtutes efficiunt. Praeterea, si quem heresis suae poeniteat vt, emendetur offensa Deo facta, actus virtutis sine dubio est. Nec tamen potest elici a fide, quae est in intellectu, sed ne ab aliis quidem virtutibus generaliter. Dabitur ergo aliqua specialis virtus, vnde ille actus existat: quam nos poenitentiam apellamus. Postremo, velle compensare iniuriam factam proximo, requirit specialem virtutem: ergo, & velle compensare , ac vindicare iniuriam factam Deo. Sed ex his oritur dubium, si poenitentia virtus specialis est, an incidat in virtutem aliquam particularem earum, quas Philosophi posuerunt. Videtur enim es se eadem cum iusticia. Quod Duran. di. 14. q. 2. as seruit: quia per eandem virtutem reddimus vnicuique debitum, & illi satisfacimus, si intulimus iniuriam . Sed per iustitiam vnicuique reddimus debita, ergo. Et confirmatur, quia iniuriam factam, ad ius, equalitatemque reducere, actus iustitie est. Praeterea, vindicatio species iustitiae est: ergo, & poenitentia. Quod & D. Tho. affirmat 3. p, q. 85. art. 3. ad. 4. & art. 4. Falluntur tamen qui hoc sentiunt. Primó quia inter Deum & homines non est iustum simpliciter, sed secundum quid, vt D. Tho. art. 3. iam citato ex Arist. 8. Ethi. manifestat: ergo, cum poenitentia sit virtus inter hominem, & deum non reddit iustum nisi secundum quid. Non est igitur virtus iustitiae, quae videlicet aequale reddit. Deinde, religio debitum Deo reddit & tamen non est iustitia. Non ergo, quaecunque virtus debitum Deo reddit, virtus iustitiae est. Quibus argumentis, Caietanus commotus , tenuit poenitentiam es se virtutem religionis, & quia eiusdem praeterea virtutis est, reddere debitum Deo benefactori & offenso, sed per religionem reddimus debitum Deo benefactori. Maior probatur, quia ratio debiti non variatur ex eo quod sit pro beneficiis, vel offensis, vt debitum ex accepto mutuo, vel ex furto, eiusdem rationis est. Cum ergo sola religio reddat debitum Deo, ratione accepti beneficij, sola debitum Deo reddit ratione factae offens ae. Item Baruch. 2. "Anima que tristis est super magnitudine mali, dat tibi gloriam & iustitiam domino ." Primum gloriam , deinde iustitiam & confirmatur hoc ex Psal. 50. Sacrificium Deo seipsus contribulatus , cor contritum & humiliatum Deus non despicies. Primus ergo actus poenitentiae , hoc est, contritio, sacrificium , opusque religionis est. Sed haec quoque opinio primum D. Tho. aduersatur. 4. dist. 14. q. 1. art. q. 5. & dist. 15. q. 4. artic. 7. q. 1. ad. 2. Praeterea & falsa est: quia religio non reddit Deo quodcunque debitum, sed honorem , vt poenitentia per se quidem intendit compen sare iniuriam Dei. As sumit tamen ad hunc finem, ea per quae conpensatur iniuria quaecumque illa sint. Vnde primum as sumit tristitiam de vita veteri, deinde propositum vitae noue mox exteriorem poenam & satisfactionem: denique in his omnibus subiectionem, & humilitatem erga Deum. His enim homines humanas iniurias solemus compensare . Cum igitur finis poenitentiae proximus atque praecipuus non sit, honorem Deo reddere, certe religio es se non potest, cuius proximus finis est, reddere Deo cultum. Praeterea non est eiusdem virtutis reddere debitum honorem principi, & ipsius offensam compensare. Illud enim ad observantiam pertinet, hoc ad iustitiam, ergo non est eius dem virtutis Deum colere, & eius offensis satisfacere. Dicendum ergo, poenitentiam es se specialem a caeteris virtutibus distinctam, quas Philosophi cognouerunt, cuius proprius actus est, compensare offensam Dei. Quaequidem virtus, iustitia quaedam est, qualis inter homines ad Deum es se potest. Ezech. 18. "Si autem impius aegerit poenitentiam, & fecerit iudicium & iustitiam". Psal. 118. "Fecit iudicium & iusticiam". ad Ro. 6. Sicut exhibuistis membra vestra seruire iniquitati, ita nunc exhibete seruire iusticiae . Ad primum vero argumentum, quo suadebatur es se iusticia, iam videtur es se respon sum. Nam iusticia quae proprie & simpliciter iusticia vocatur a Philosophis non nisi, inter eos est, inter quos aequale reddi potest. Quare, in definitione iusticie, sicut ius pro aequali iustoque sumitur, ita particula vnicuique pro iis solis distribuit, inter quos iustum & aequale est: & per hoc patet ad confirmationem, quae de iniuria facta homini procedit. Nam pro iniuria facta Deo, aequale reddere impossibile est. Ad secundum, vindicatio non ponitur proprie species iusticiae a D. Tho. Sed pars quae dam adiuncta, & virtus illi propinqua. Has D. Tho. partes potestatiuas appellat virtutum : vt religionem partem iustitiae, modestiam temperantiae . Cum vero as serit, poenitentiam es se speciem iustitiae, latius vsurpat speciei vocabulum , pro inferiori, quod se habet per modum speciei. Dixerat enim. art. 3. iustum diui di in iustum simpliciter, & iustum secundum quid. Quae non est diuisio generis in species. Ad primum autem eorum, quae faciebamus pro Caietani sententia, respondetur: quod religio non redit debitum Deo pro beneficiis acceptis, si formaliter & per se loquimur: sed gratitudo est, quae refert Deo debitam gratiam pro acceptis beneficiis. Reddit autem religio debitum cultum , in signum dominij vniuersalis, ratione cuius, latriam cultumque debemus peculiarissimae seruitutis. Ad quam virtutem nullo modo pertinere potest, debitum compen sare, quod oritur ex delicto commis so. Fateor tamen, quod si quae virtus es set inter Deum & homines commutatiua: qua redderemus debitum ratione cuiusquam commutationis, ad eandem quoque spectaret compensare iniuriam factam Deo, quemadmodum inter homines accidit. Sed obiiciis: si primis actus virtutis huius est satisfacere pro delicto commis so, ad satisfactionem vero iniuriae factae, per accidens dolor interuenit: ergo, potissimus huius virtutis actus, non est poenitere: quocirca poenitentia ex accidenti vocabitur. Ad hoc dubium facile est respondere, si teneamus, poenitentiam es se actum publicae iu stitiae: cuius, scilicet, Deus iudex est, poenitens minister: sed si teneamus es se priuatam iusti tiam, atque vindictam (vt antea diximus) difficile est. Nam cum haec vindicatio & inflictio poenae accidentaria sit, satisfactioni voluntariae quam proximo facimus, profecto & accidentaria videtur es se compensationi, quam facimus Deo. Hoc tamen mouere nos nulla ratione debet: est enim in signis discrimen inter homines offensos & Deum: quod offensus homo, ab offendente id primum exigit, non vt se torqueat per poe nas. sed vt reddat honorem , ablatum per iniuriam : tametsi & illud quoque in partem compensationis accipiat, si is qui offendit de offensa praeterita contristetur . At vero Deus, ex contrario ad primum exigit, vt cum volumus peccatum admis sum compensare , tristamur luamusque poenas delicti commissi : id vero secundario requirit, vt honorem & reuerentiam , quae peccando detraximus, poe nitendo rependamus. Cur ita? Nempe non suam, sed nostram quaerit vtilitatem: que videlicet in poenis voluntarie pro peccatis as sumptis, maxima est. Nam (vt Chrysosto. homil. 5. 6. &. 7. ad populum, elegantissime tradit) nulla medicina appositior, nullum remedium prae sentius aduersus peccata est, quam tristitia dolorque pro peccatis: & quemadmodum vermis lignum, tinea vestem ex quibus prodiere consummunt, ita poena matrem ex qua nata est, hoc est culpam, interimit. Merito igi tur. ea virtus per quam offensas Dei compensamus , poenitentia nuncupatur : quae videlicet poenas voluntarias infligit: quibus vtique deus vel maxime placatur, quoniam iis vel maxime homo sanatur. Ad primum argumentum eorum, quae a principio opponebamus, ad suadendum poenitentiam non es se virtutem, respondeo facillime (nisi ego caecutio. Vnicuique statui & conditioni suas virtutes es se tribuendas. Rectoribus iustitiam, pauperibus patientiam, peccatoribus poenitentiam. Certe, virtus medicae artis morbum supponit in subiecto, cui debet applicari. Quod si per hanc artem quisque sibi solum mederetur, idque optime pos set, laus huius artis non exinde minueretur. Eadem quoque ratione, sunt quaedam virtutes ad tuendam bonam valetudinem animi. Et virtus quoque est ad reparandam si quando fuerit amis sa vnde nego antecedens . Nam licet absolute virtus hominis, non exigat prius hominem vitiosum, sed ex suppositione: tamen, si incidat in peccatum, nihil vetat, vt sit virtus ad medendum illi. Nam, & hominis natura integra non exigebat vindicationem at si mali sint & praeuaricatores, virtus neces saria est: non enim vindicamus nisi malefacta. Itaque sicut vindicatio sceleris alieni supponit vitium in alio, sic vindicatio sceleris pro prij, supponit vitium proprium. Atque ob id haec virtus in Christo non fuit: sicut nec fides aut spes: quoniam imperfectionem in subiecto notant: cui adhaerent. Ad secundum dicitur, nonnullos, ex philosophis poenitentiam commendas se: Senecam in tragoediis, quem poenitet peccas se, pene est innocens: Periandrum Corinthium , cum peccaueris subeat te poenitentia : Aristotelem. 7. Ethi. vbi as serit, intemperantem ab incontinente hoc distare: quod intemperans non poenitet, ideoque est incurabilis: at incontinens poenitet, obidque morbus eius medicabilis est. Sed & Ouid. " Saepe (ait) leuant poenas, ereptaque lumina reddunt , Cum bene peccati poenituis se vident " { 1. de Ponto } At vero non posuerunt specialem virtutem poenitentiae: vel quia non considerauerunt virtutem, nisi in ordine ad bonum humanum , poe nitentia autem non est virtus specialis nisi in ordine ad diuinam prouidentiam: quae est responsio . D. Tho. dist. 14. q. 1. art. 1. q. 3, ad quartum , vel quod finis huius virtutis superat omnem hominis rationem . Quod enim deus concilietur, eiusque offensa compensetur per poe nas voluntarie as sumptas, ratio naturalis non as sequitur. Certe Tullius id fieri pos se non putauit. Cuius . 3. acad. lib. verba haec sunt. "Quod si liceret iis, qui in itinere derravissent , sic vitam deuiam secutis , corrigere errorem poeniten do, facilior es set emendatio temeritatis." Quod si liceret inquit, licet plene, apud quos, nempe apud fideles, qui lumine fidei solum, intelligunt, clementiam Dei patris, poenitendo pos se placari: indulgentiam peccatorum penitendo pos se comparari: compensationem iniuriae deo facte, poenitendo pos se fieri: morbos omnes animi poenitendo pos se aboleri, ea ratio naturalis non tenet: tenet fides, Vnde postremam huius controuersiae conclusionem constituimus. Poenitentia est virtus infusa. Pro cuius confirmatione , quaedam mihi sunt iacienda fundamenta. Primum, dupliciter aliquam virtutem es se infusam: aut, ex genere & natura sua, quia videlicet per actus nostros acquiri & generari non potest. Vnde neces se est, a deo nobis supernaturaliter infundatur, quales a Theologis as seruntur virtutes theologicae, fides, spes, charitas. Aut virtus dicitur infusa per accidens : quia licet per actus nostros naturales acquiri pos sit, miraculose tamen alicui infunditur, vt scientia rerum naturalium Adae collata: & vsus linguarum collatus apostolis. Hic igitur de virtute infusa loquimur, iuxta priorem modum . Secundum fundamentum ex. l. 2. q. 51. artic. 4. non est alia causa neces saria ponendi habitus infusos a Deo: nisi vt homo se habeat ad producendos actus supernaturales. Probatur manifeste, quoniam ad actus naturales, quos potentia cum auxilio Dei generali producere potest, non est opus habitu infuso supernaturali, ( cum per actus nostros possit habitus acquiri) quo bene potencia se habeat ad similes actus. Quare tunc , vel virtus acquisita superflueret, vel (vt dicamus verius) superflueret ipsa virtus infusa, quae nihil aliud pre staret quam quod pre stet acquisita. Et praeterea, talis virtus infusa, non es set primi generis, de qua nos loquimur: sed es set potius per accidens infusa. Tertium fundamentum , actus poenitentiae, qui sufficit ad iustificationem ( quem Theologi contritionem appellant) non potest es se in homine, sine actu fidei supernaturalis, quod primum ostenditur ex Augu. in lib. de ve. & fal. poen. cap. 2. vbi, "Si fides (inquit) fundamentum est poenitentiae, constat, poenitentiam , quae ex fide non procedit, inutilem es se." Nemo item potest bene agere poenitentiam, nisi qui sperauerit indulgentiam de poe nitentia. dist. 1. cap. nemo potest. ex Ambro. "Sperare autem indulgentiam, non potest sine actu fidei," ergo &c. Est quoque testimonium Hiere. preclarum . cap. 31. " Postquam conuertistime, egi poenitentiam: & postquam ostendisti mihi percussi femur meum." Nota, postquam ostendisti mihi. Idem aperte ostenditur, ex eo quod ad iu stificationem impij, requiritur fides, vt anno superiori copiosissime demostrauimus multis testimonijs irrefragabilibus, ex quibus illud est prae stantissimum, sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr. 11. & Sapien . 9. per sapientiam (quam, scilicet, donum, Dei de caelo delapsum antedixerat) sanati sunt quicunque placuerunt tibi domine a principio. Ex hoc vos colligite omnes considerationes circa peccatum, quas ex naturalibus habere pos sumus, es se penitus insufficientes ad poenitentiam qua homo iustificatur. Contra Scotum. dist. 14. quae st. secunda. Quartum fundamentum, actus poenitentiae qui est sufficiens ad remissionem peccatorum, non producitur a voluntate cum solo concursu Dei generali: sed eget auxilio supernaturali Dei, quo ipse moueat voluntatem nostram ad veram poenitentiam. Id quod & certa ratio docet, & confirmat authoritas (vt ait Bernar. ser. 1. in festum Pet.) Diuus quoque Aug. de fide ad Petrum , cap. 31. "Firmissime (inquit) tene, neminem hic pos se poenitentiam agere, nisi quem Deus illuminauerit, & gratuita sua miseratione conuerterit," & lib. 5, contra Iulia. Pelagianum, cap 3. & multis aliis locis id probat ex Apostol. ad Roma. 2. vbi ait. "Bonitas Dei ad poenitentiam te adduci." Et ex il lo. 2. ad Timot. 2. "Ne forte Deus det illis poe nitentiam, & resipiscant a diaboli laqueis." Praeterea, hoc fuit determinatum contra{ E test. 72. in ordine epistola Leon. pa. in editione parisi. } Pelagium . vt patet in epistola Aurelij Carthaginensis episcopi de erroribus & condemnatione Pelagij. Decimo inquiunt Catholici, postulandus scilicet, Pelagius vt fateatur, secundum gratiam & misericordiam dei, veniam poenitentibus dari: non secundum meritum eorum, quandoquidem ipsam poenitentiam donum Dei dixit Apostolus, vbi ait de quibusdam , Ne forte det illis Deus poenitentiam. Idem definit Leo pap. episto. 69. ad Theodorum episcopum . "Ipsam poenitentiam ex dei credimus inspiratione conceptam , dicente Apostolo, ne forte det illis Deus poenitentiam." &c. Est quoque definitum a Caelestino Papa, in epistola ad omnes Galliarum episcopos, cap. 4 "Neminem de ruina peccati per liberum arbitrium pos se consurgere, nisi eum gratia dei miserentis erexerit." & cap. 8. ac. 9. Praeparatur voluntas a domino, & vt aliquid agant , paternis inspirationibus, suorum ipse tangit corda fidelium. "Qui enim spiritu Dei aguntur, ij sunt filij Dei." Quod & Conci. Trid. ses s. & c. 5. 9. 7. definitum est, & cano. 3. "Si quis dixerit, sine praeueniente spiritus sancti inspiratione atque eius adiutorio, hominem poenitere pos se, sicut oportet, vt ei iustificationis gratia conferatur , anathema sit." Cuius rei manifestum testimonium habes apud Hiero. ca. 31. "Conuerte me domine, & conuertar, quia tu domine , Deus meus. Postquam enim conuertisti me, egi poenitentiam." In quae verba Hierony. "Vide (inquit) quantum sit auxilium dei, & quam fragilis humana conditio, vt hoc ipsum quod poenitentiam agimus, nisi nos dominus ante conuerterit , & nisi Dei nitamur auxilio, nequaquam implere valeamus." Ratione quoque id probat. D. Tho. 4. contra genti. cap. 72. quia mens debite ad Deum conuerti non potest sine auxilio speciali. Quod licet Gabri. neget. 3. dist. 27. q. vnica. ar. 3. &. 4. dist. 14. q. 1. &. 2. sed apud fideles certum es se debet Hierem. 31. psal. 79. "Domine Deus virtutum conuerte nos." Vide Augu. in illud psal. 84. "Deus tu conuersus viuificabis nos." & lib. 2. de peccato. meri. & rem. ca. 18. male igitur & periculose Caietanus. q. 1. de contritione dicit. quod potest quis diligere Deum super omnia, etiam vt est beatitudo sanctorum sine charitate infusa, & hoc fine etiam pos se es se dolorem acquisitum de pecato, quatenus est offensa dei. Quibus iactis fundamentis, tertia conclu sio firma persistit, ad actum poenitentiae neces sarium es se habitum virtutis infusum. Quo niam hac sola ratione ponimus virtutes theologicas in fusas, quod actus earum excedunt naturae facultatem. Sed actus poenitentiae est homini, ergo. Confirmatur, poenitentia disponit animam hominis vt bene se habeat in ordine ad finem supernaturalem, ergo, est habitus supernaturalis. Consequentia patet: quia habitus est dis positio animi in ordine ad operationem : ergo, si operatio est naturalis, habitus erit naturalis: & si operatio est supernaturalis, habitus erit supernaturalis. Confirmatur. 2. quia Deus suauiter disponit omnia: ergo cum actum perfectum virtutis naturalis non producat sine habitu naturali, neque actum etiam supernaturalem perfecte virtutis producet, sine habitu supernaturali. Et praeteraea cum agens naturale non se extendat vltra finem naturae, non poterit producere habitum poenitentiae, quae videlicet perficit hominem in ordine ad finem excedentem naturae facultatem. Est ergo poenitencia habitus infusus a Deo, per quem poenas eligimus ad diuinas iniurias, in nobis ipsis vindicandas. Atque hactenus de secunda controuersia dictum sit.